[PAULUS libro quinto decimo ad Plautium. ] §8.3.6.prueluti si figlinas haberet, in quibus ea uasa fierent, quibus fructus eius fundi exportarentur (sicut in quibusdam fit, ut amphoris uinum euehatur aut ut dolia fiant), uel tegulae uel ad uillam aedificandam.
[保罗《普劳提乌斯注解》第十五卷] 例如,如果他拥有制陶所,其中制作那些用以运出该土地果实的器皿(正如在某些地方所发生的那样,以便用双耳细颈瓶运送葡萄酒,或者制作大陶罐),或者制作屋瓦,或者为了建造农庄住宅。
sed si, ut uasa uenirent, figlinae exercerentur, usus fructus erit.
但是,如果经营制陶所是为了出售这些器皿,那将属于用益权。
§8.3.6.1Item longe recedit ab usu fructu ius calcis coquendae et lapidis eximendi et harenae fodiendae aedificandi eius gratia quod in fundo est, item siluae caeduae, ut pedamenta in uineas non desint.
同样,为了建造土地上已有的建筑物而烧制石灰、开采石料和挖掘沙土的权利,以及为了不使葡萄园缺少支柱而砍伐矮林木的权利,都与用益权大相径庭。
quid ergo si praediorum meliorem causam haec faciant? non est dubitandum, quin seruitutis sit: et hoc Maecianus probat in tantum, ut et talem seruitutem constitui posse putet, ut tugurium mihi habere liceret in tuo, scilicet si habeam pascui seruitutem aut pecoris appellendi, ut si hiemps ingruerit, habeam quo me recipiam.
那么,如果这些权利改善了土地的状况,情况又将如何呢? 毫无疑问,这属于地役权;而梅基亚努斯非常赞同这一点,以至于他认为甚至可以设立这样一种地役权,即允许我在你的土地上拥有一个避难小屋,当然,前提是我拥有放牧地役权或驱赶家畜地役权,以便在寒冬或暴风雨来临时,我有一个可以容身的地方。