[PAULUS libro quinto epitomarum Alfeni digestorum. ] §8.2.33.prEum debere columnam restituere, quae onus uicinarum aedium ferebat, cuius essent aedes quae seruirent, non eum, qui imponere uellet.
[保罗,《阿尔芬纳斯学说汇纂简编》第五卷] 应当重建承载邻近房屋负荷的柱子的人,是作为供役地的房屋的所有者,而不是想要施加负荷的人。
nam cum in lege aedium ita scriptum esset: 'paries oneri ferundo uti nunc est, ita sit', satis aperte significari in perpetuum parietem esse debere: non enim hoc his uerbis dici, ut in perpetuum idem paries aeternus esset, quod ne fieri quidem posset, sed uti eiusdem modi paries in perpetuum esset qui onus sustineret: quemadmodum si quis alicui cauisset, ut seruitutem praeberet, qui onus suum sustineret, si ea res quae seruit et unum onus ferret, perisset, alia in locum eius dari debeat.
因为,当房屋规约中写道:‘承重之墙应如其现在之状态而存在’时,这已足够清楚地表明:必须永久存在一面墙。 因为,这些话并不是说同一面墙在永久中应当是永恒不灭的(这确实是不可能的),而是说永久应当存在一面相同类型的墙来承受该负荷。 这就像如果有人向他人保证提供一项承受其负荷的地役权,如果该作为供役地且承载负荷的物灭失了,则应当提供另一物以代之。