[IULIANUS libro septimo digestorum. ] §8.2.32.prSi aedes meae seruiant aedibus Lucii Titii et aedibus Publii Maeuii, ne altius aedificare mihi liceat, et a Titio precario petierim, ut altius tollerem, atque ita per statutum tempus aedificatum habuero, libertatem aduersus Publium Maeuium usucapiam: non enim una seruitus Titio et Maeuio debebatur, sed duae.
[尤里安,《学说汇纂》第七卷] 如果我的房屋对卢修斯·蒂蒂乌斯的房屋和普布利乌斯·梅维乌斯的房屋负有不得加高建筑的地役权,且我向蒂蒂乌斯请求通过恩借方式允许我加高建筑,并以此状态在法定期间内保持了该已加高的建筑,那么我将取得针对普布利乌斯·梅维乌斯的(地役权)解放的时效。 因为,我并非对蒂蒂乌斯和梅维乌斯负有一项单一的地役权,而是两项。
argumentum rei praebet, quod, si alter ex his seruitutem mihi remississet, ab eo solo liberarer, alteri nihilo minus seruitutem deberem.
这可以通过以下事实得到证明:如果他们中的一人向我免除了地役权,我仅对该人获得解放,而对另一人仍同样负有地役权。
§8.2.32.1Libertas seruitutis usucapitur, si aedes possideantur: quare si is, qui altius aedificatum habebat, ante statutum tempus aedes possidere desiit, interpellata usucapio est.
对地役权的解放是通过占有房屋而时效取得的。 因此,如果保持加高建筑状态的人在法定期间届满前停止占有该房屋,则时效取得被中断。
is autem, qui postea easdem aedes possidere coeperit, integro statuto tempore libertatem usucapiet.
而此后开始占有同一房屋的人,则必须在重新计算的完整法定期间届满后,方能时效取得该解放。
natura enim seruitutium ea est, ut possideri non possint, sed intellegatur possessionem earum habere, qui aedes possidet.
因为地役权的性质决定了它们本身不能被占有,而应当被理解为,占有该房屋的人即享有对地役权的占有。