[ULPIANUS libro uicensimo nono ad Sabinum. ] §8.2.15.prInter seruitutes ne luminibus officiatur et ne prospectui offendatur aliud et aliud obseruatur: quod in prospectu plus quis habet, ne quid ei officiatur ad gratiorem prospectum et liberum, in luminibus autem, non officere ne lumina cuiusquam obscuriora fiant.
[乌尔比安《论萨宾》第二局第九卷] 在“不得妨碍采光”与“不得损害眺望”的役权之间,适用着不同的规则:因为在眺望中,人拥有更多的权利,即为了更令人愉悦且无遮挡的眺望,任何东西都不得对其造成妨碍;而在采光中,则是不得妨碍以致任何人的采光变得更为黯淡。
quodcumque igitur faciat ad luminis impedimentum, prohiberi potest, si seruitus debeatur, opusque ei nouum nuntiari potest, si modo sic faciat, ut lumini noceat.
因此,如果存在役权义务,任何造成采光阻碍的行为都可以被禁止,而且只要其建造方式确实有害于采光,就可以对该新施工提出异议。