[PAULUS libro uicensimo primo ad edictum. ] §8.2.1.prSi intercedat solum publicum uel uia publica, neque itineris actusue neque altius tollendi seruitutes impedit: sed immittendi protegendi prohibendi, item fluminum et stillicidiorum seruitutem impedit, quia caelum, quod supra id solum intercedit, liberum esse debet.
[保罗《告示注解》第二十一卷] 如果介入了公有土地或公用道路,它既不防碍步行通行权或驱乘通行权,也不防碍增高建筑的役权;但它防碍置入梁木、延伸雨遮、禁止[此类行为]的役权,以及雨水排注与滴落的役权,因为该土地上方的天空应当是自由的。
§8.2.1.1Si usus fructus tuus sit, aedium proprietas mea, quae onera uicini sustinere debeant, mecum in solidum agi potest, tecum nullo modo.
如果用益物权归你,房屋的所有权归我,而该房屋必须承受邻人的负担,则可以对我提起全部诉讼,但绝不能对你提起诉讼。