[IAUOLENUS libro quinto ex posterioribus Labeonis. ] §8.1.20.prQuotiens uia aut aliquid ius fundi emeretur, cauendum putat esse Labeo per te non fieri, quo minus eo iure uti possit, quia nulla eiusmodi iuris uacua traditio esset.
[贾沃伦整理的拉贝奥《遗稿集》第五卷简写本] 每当通行权或土地的某种其他权利被买受时,拉贝奥认为应当保证,不因你(卖方)的行为而使他(买方)不能行使该权利,因为此类权利并不存在所谓“空虚的交付”。
ego puto usum eius iuris pro traditione possessionis accipiendum esse ideoque et interdicta ueluti possessoria constituta sunt.
而我认为,该权利的行使应当被视同占有的交付,因此也设立了类似于针对占有的禁令。