[PAULUS libro septuagensimo quinto ad edictum. ] §7.9.8.prSi tibi usus fructus et mihi proprietas legata sit, mihi cauendum est: sed si mihi sub condicione proprietas legata sit, quidam et Marcianus et heredi et mihi cauendum esse putant: quae sententia uera est.
[保罗《告示注解》第七十五卷] 如果使用收益权被遗赠给你,而所有权被遗赠给我,则必须向我提供担保;但如果所有权是在附条件下遗赠给我的,某些法学家和马尔西亚努斯认为,应当同时向继承人和我提供担保:这一观点是正确的。
item si mihi legata sit et, cum ad me pertinere desierit, alii, et hic utrisque cauendum ut supra placuit.
同样,如果[使用收益权]遗赠给我,且当它不再属于我时,归属于他人,那么在此情况下,正如上面所同意的,必须向双方提供担保。
quod si duobus coniunctim usus fructus legatus sit, et inuicem sibi cauere debebunt et heredi in casum illum: 'si ad socium non pertineat usus fructus, heredi reddi'.
但如果使用收益权被共同遗赠给两个人,他们必须互相向对方提供担保,并且为了以下情况也必须向继承人提供担保:‘如果使用收益权不属于同伴,则应当返还给继承人’。