[ULPIANUS libro octauo decimo ad Sabinum. ] §7.9.12.prSi uasorum ipsorum usus fructus relictus sit, non erit cautio senatus consulti necessaria, sed illa sola 'boni uiri arbitratu usurum fruiturum'.
[乌尔比安《论萨宾》第十八卷] 如果遗赠的是器皿本身的使用收益权,则不需要元老院决议规定的担保,而仅需要“依善良之人的裁决进行使用和收益”这唯一的担保。
si igitur tradita sunt fruendi causa, nemo dubitat non fieri eius qui accepit: non enim ideo traduntur, ut dominium recedat ab eo qui tradit, sed ut utatur fruatur legatarius.
因此,如果它们是为收益之目的而被交付的,没有人会怀疑它们不会成为接受者的财产。 因为它们被交付并不是为了让所有权从交付者处转移,而是为了让受遗赠人进行使用和收益。
ergo cum non fiant fructuarii uasa, uindicari a proprietario possunt cautione non data.
所以,既然器皿不会成为使用收益权人的财产,在没有提供担保的情况下,所有权人就可以提起所有物返还之诉。
uidendum est de condictione, an possit locum habere: et proditum est neminem rem suam nisi furi condicere posse.
必须考虑是否可以适用不当得利返还之诉(condictio):而据传,除了对盗贼之外,任何人不得就自己的财物提起返还之诉。