[POMPONIUS libro quinto ad Quintum Mucium. ] §7.8.22.prDiuus Hadrianus, cum quibusdam usus siluae legatus esset, statuit fructum quoque eis legatum uideri, quia nisi liceret legatariis caedere siluam et uendere, quemadmodum usufructuariis licet, nihil habituri essent ex eo legato.
[蓬波尼乌斯,于《注释昆图斯·穆基乌斯》第五卷] 神君哈德良,在森林的使用权被遗赠给某些人时,裁定应当认为收益权也被遗赠给了他们;因为如果遗赠受领人不能像用益物权人那样采伐森林并予以变卖,他们将不能从该遗赠中获得任何东西。
§7.8.22.1Licet tam angustus est legatarius, cui domus usus legatus est, ut non possit occupare totius domus usum, tamen eis quae uacabunt proprietarius non utetur, quia licebit usuario aliis et aliis temporibus tota domo uti, cum interdum domini quoque aedium, prout temporis condicio exigit, quibusdam utantur, quibusdam non utantur.
即使被遗赠房屋使用权的遗赠受领人家庭成员如此之少,以至于他不能占有整栋房屋的使用,所有人也绝不可以使用那些空置的部分;因为使用权人将被允许在不同的时间使用整栋房屋,正如房屋所有人有时也会根据不同时期的需要,使用某些部分而不使用另一些部分。
§7.8.22.2Usu legato si plus usus sit legatarius quam oportet, officio iudicis, qui iudicat quemadmodum utatur, quid continetur? ne aliter quam debet utatur.
在遗赠使用权的情况下,如果遗赠受领人的使用超过了正当的限度,那么判定其如何使用的法官职权中包含了什么? 即不以不同于他应当使用的方式来使用。