[POMPONIUS libro quinto ad Sabinum. ] §7.8.16.prSi ita legatus esset usus fundi, ut instructus esset, earum rerum, quae instrumento fundi essent, perinde ad legatarium usus pertinet ac si nominatim ei earum rerum usus legatus fuisset.
[POMPONIUS libro quinto ad Sabinum.] 如果土地的使用权是以配备有备品的方式被遗赠的,那么属于该土地备品的那些物的使用权也归于受遗赠人,就像这些物的使用权已被专门遗赠给他一样。
§7.8.16.1Dominus proprietatis etiam inuito usufructuario uel usuario fundum uel aedes per saltuarium uel insularium custodire potest: interest enim eius fines praedii tueri.
即使违背用益物权人或使用权人的意愿,所有权人也可以通过林地管理员或房屋管理员来守护土地或房屋:因为保护地产的边界对他是有益的。
eaque omnia dicenda sunt, quolibet modo constitutus usus fructus uel usus fuerit.
而且,无论以何种方式设立用益物权或使用权,所有这些规则都应当适用。
§7.8.16.2Seruo, cuius usum dumtaxat, non etiam fructum habemus, potest et a nobis quid donari uel etiam ex pecunia nostra negotium esse, ut quidquid eo modo adquisierit, in peculio nostro sit.
对于我们仅拥有其使用权而非收益权的奴隶,我们不仅可以向其赠与某物,甚至可以由我们的资金进行交易,以便他以此种方式取得的一切财产都归于我们的特有财产中。