[IDEM libro trigesimo quinto digestorum. ] §7.6.4.prFundus detracto usu fructu legatus est Titio et eiusdem fundi usus fructus Sempronio sub condicione: dixi interim cum proprietate usum fructum esse, licet placeat, cum detracto usu fructu fundus legatur, apud heredem usum fructum esse: quia pater familias cum detracto usu fructu fundum legat et alii usum fructum sub condicione, non hoc agit, ut apud heredem usus fructus remaneat.
[同前,在《学说汇纂》第三十五卷]土地在扣除使用收益权后被遗赠给提修斯,而该同一土地的使用收益权则在附条件的情况下被遗赠给塞姆普罗尼乌斯。 我曾指出,在此期间使用收益权应属于所有权;尽管人们同意,在扣除使用收益权而遗赠土地时,使用收益权本应留属于继承人。 因为,当家父在扣除使用收益权而遗赠土地、并同时将该使用收益权在附条件的情况下遗赠给另一人时,其意图并非要让该使用收益权留存在继承人手中。