[ULPIANUS libro septimo decimo ad edictum. ] §7.6.5.prUti frui ius sibi esse solus potest intendere, qui habet usum fructum, dominus autem fundi non potest, quia qui habet proprietatem, utendi fruendi ius separatum non habet: nec enim potest ei suus fundus seruire: de suo enim, non de alieno iure quemque agere oportet.
[乌尔比安,在《告示注解》第十七卷] 只有拥有使用收益权的人才能主张自己享有使用和收益的权利,而土地所有权人则不能,因为拥有所有权的人并不享有独立的使用和收益的权利;实际上,自己的土地不能为自己设定役权,因为每个人都应当基于自己的权利提起诉讼,而非基于他人的权利。
quamquam enim actio negatiua domino competat aduersus fructuarium, magis tamen de suo iure agere uidetur quam alieno, cum inuito se negat ius esse utendi fructuario uel sibi ius esse prohibendi.
虽然所有权人可以针对使用收益权人提起否定之诉,但他似乎仍然是基于自己的权利而非他人的权利进行诉讼,因为他在违背其意愿的情况下,否定使用收益权人享有使用权,或主张自己享有原告的禁止权。
quod si forte qui agit dominus proprietatis non sit, quamuis fructuarius ius utendi non habet, uincet tamen iure, quo possessores sunt potiores, licet nullum ius habeant.
但是,如果提起诉讼的人碰巧不是所有权人,即使使用收益权人没有使用权,原告也将根据占有者更为有利的法律(即使他们没有任何权利)而获胜。
§7.6.5.1Utrum autem aduersus dominum dumtaxat in rem actio usufructuario competat an etiam aduersus quemuis possessorem, quaeritur.
然而,人们会问,使用收益权人是否仅能针对所有权人提起对物之诉,还是也可以针对任何占有者提起。
et Iulianus libro septimo digestorum scribit hanc actionem aduersus quemuis possessorem ei competere: nam et si fundo fructuario seruitus debeatur, fructuarius non seruitutem, sed usum fructum uindicare debet aduersus uicini fundi dominum.
尤里安在《学说汇纂》第七卷中写道,这种诉讼可以针对任何占有者提起。 因为,即使该享有使用收益权的土地享有地役权,使用收益权人针对邻地所有权人应当请求的也不是该地役权,而是使用收益权。
§7.6.5.2Si partis fundi usus fructus constituatur, potest de eo in rem agi, siue uindicet quis usum fructum siue alii neget.
如果对土地的一部分设定了使用收益权,则可以就此提起对物之诉,无论某人是主张该使用收益权还是否定他人的该权利。
§7.6.5.3In his autem actionibus, quae de usu fructu aguntur, etiam fructus uenire plus quam manifestum est.
而在这些关于使用收益权而提起的诉讼中,果实也包含在内是再明显不过的了。
§7.6.5.4Si post litem de usu fructu contestatam fuerit finitus usus fructus, an ulterius fructus desinant deberi? et puto desinere: nam et si mortuus fuerit fructuarius, heredi eius actionem praeteritorum dumtaxat fructuum dandam Pomponius libro quadragensimo scribit.
如果在就使用收益权进行诉讼系属之后,使用收益权终止了,此后的果实是否不再应当给付? 我认为不再应当给付。 因为蓬波尼乌斯在第四十卷中写道,即使使用收益权人已经去世,也只应当给予其继承人针对过去果实的诉权。
§7.6.5.4aFructuario qui uicit omnis causa restituenda est: et ideo si serui fuerit usus fructus legatus, quidquid ex re fructuarii uel ex operis suis consecutus est, possessor debebit restituere.
胜诉的使用收益权人应当获得所有附加物的返还。 因此,如果遗赠的是奴隶的使用收益权,占有者应当返还其利用使用收益权人的财产或通过该奴隶自身的劳动所获得的一切收益。
§7.6.5.5Sed et si forte tempore usus fructus amissus est alio quidem possidente, alio autem liti se offerente, non sufficit eum usum fructum iterum renouare, uerum cauere quoque eum de euictione usus fructus oportet: quid enim si seruum aut fundum is qui possidebat pignori dedit isque ab eo qui pignori accepit iure uti prohibetur? debebit itaque habere cautum.
但是,如果在获得使用收益权期间,因一人占有而另一人出面应诉导致该使用收益权丧失,那么仅仅由应诉人再次恢复该使用收益权是不够的,他还必须就该使用收益权被追夺提供担保。 因为,如果实际占有者将该奴隶或土地予以质押,而使用收益权人被质权人依法禁止使用,该怎么办? 因此,他必须获得担保。
§7.6.5.6Sicut fructuario in rem confessoriam agenti fructus praestandi sunt, ita et proprietatis domino, si negatoria actione utatur: sed in omnibus ita demum, si non sit possessor qui agat (nam et possessori competunt): quod si possident, nihil fructuum nomine consequentur.
正如在使用收益权人提起主张之诉时应当向其提供果实一样,如果所有权人提起否定之诉,也应当向其提供果实。 但在所有情况下,仅在提起诉讼的人不是占有者时才如此(因为这些诉讼也可以针对占有者提起);但如果他们占有着,则不能以果实名义获得任何东西。
quid ergo officium erit iudicis quam hoc, ut securus consequatur fructuarius fruendi licentiam, proprietatis dominus, ne inquietetur?
那么,法官的职责除了确保使用收益权人安心获得收益的许可、以及所有权人不受到骚扰之外,还能是什么呢?