[GAIUS libro septimo ad edictum prouinciale. ] §7.5.7.prSi uini olei frumenti usus fructus legatus erit, proprietas ad legatarium transferri debet et ab eo cautio desideranda est, ut, quandoque is mortuus aut capite deminutus sit, eiusdem qualitatis res restituatur, aut aestimatis rebus certae pecuniae nomine cauendum est, quod et commodius est.
[盖尤斯《行省告示评注》第七卷]如果红酒、油脂、小麦的使用收益权被遗赠,所有权应当转移给受遗赠人,并且应当要求他提供担保,以便在无论何时他死亡或人格减等时,应当归还同等品质的物品;或者,在对物品进行估价后,应当以一定金额的名义提供担保,这也是更为便利的。
idem scilicet de ceteris quoque rebus, quae usu continentur, intellegemus.
当然,对于其他所有因使用而消灭的物品,我们也应当作同样的理解。