Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §7.4.3.pr-7.4.3.3

用益权的重复遗赠与合体增益权

第 1261 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

阿尔庇安讨论了因人格减损或死亡而失去用益权时的重复遗赠机制,以及这种重复对合体增益权产生的影响。

[ULPIANUS libro septimo decimo ad Sabinum. ] §7.4.3.prSicut in annos singulos usus fructus legari potest, ita et capitis minutione amissus legari potest, ut adiciatur: 'quotiensque capite minutus erit, ei lego', uel sic 'quotiens amissus erit': et tunc, si capitis minutione amittatur, repetitus uidebitur.
[阿尔庇安《论萨宾》第十七卷] 正如用益权可以作为每年的利益予以遗赠一样,因人格减损而消灭的用益权也可以被遗赠(以便更新),只需加上:‘每当他遭受人格减损时,我将其遗赠给他’,或者‘每当用益权消灭时’:此时,如果因人格减损而消灭,它将被视为已重复。
unde tractatum est, si cui quamdiu uiuat usus fructus legatus sit, an uideatur repetitus, quotiens amissus est? quod et Maecianus temptat: et puto repetitum uideri.
因此人们讨论过,如果某人在其生存期间被遗赠了用益权,那么每当用益权消灭时,它是否被视为已重复? 梅奇亚努斯也支持这一点:而我认为应当视为已重复。
quare si usque ad tempus sit legatus, ut puta usque ad decennium, idem erit dicendum.
因此,如果它是被遗赠至某一特定时间,例如至十年为止,也应当作同样的认定。
§7.4.3.1Haec autem repetitio, quae fit post amissum capitis minutione usum fructum, quaeritur an et ius adcrescendi secum saluum habeat: ut puta Titio et Maeuio usus fructus legatus est et, si Titius capite minutus esset, eidem usum fructum legauit: quaesitum est, si Titius ex repetitione usum fructum haberet, an inter eos ius adcrescendi saluum esset.
然而,对于因人格减损而失去用益权后发生的这种重复,人们会问,它是否也随之保留了合体增益权:例如,用益权被遗赠给提修斯和梅维乌斯,且如果提修斯遭受人格减损,遗言人又将该用益权遗赠给同一人:有人问,如果提修斯基于重复而享有该用益权,他们之间的合体增益权是否依然保留。
et Papinianus libro septimo decimo quaestionum scribit saluum esse, perinde ac si alius esset Titio in usu fructu substitutus: hos enim tametsi non uerbis, re tamen coniunctos uideri.
而帕皮尼安在《论问题》第十七卷中写道,它依然保留,就好像有另一个人在用益权中被指定为提修斯的替代人一样:因为即使他们在语言上没有,但在实质上仍被视为是结合在一起的。
§7.4.3.2Idem Papinianus quaerit, si Titio et Maeio usu fructu legato in repetitione usus fructus non totum, sed partem Titio relegasset, an uiderentur coniuncti.
同一位帕皮尼安探讨道,如果在用益权已被遗赠给提修斯和梅维乌斯的情况下,在用益权的重复中,遗言人给提修斯遗赠的不是全部、而是部分,他们是否仍被视为结合在一起。
et ait, si quidem Titius amiserit, totum socio adcrescere: quod si Maeuius amisisset, non totum adcrescere, sed partem ad eum, partem ad proprietatem redire.
他指出,如果是提修斯失去了用益权,则全部合体增益给其同伴;但如果是梅维乌斯失去了,则不是全部合体增益,而是部分归于提修斯,部分回归于所有权。
quae sententia habet rationem: neque enim potest dici eo momento, quo quis amittit usum fructum et resumit, etiam ipsi quicquam ex usu fructu adcrescere: placet enim nobis ei qui amittit usum fructum ex eo quod amittit nihil adcrescere.
这一观点具有合理性:因为不能说,在某人失去用益权并重新获得它的那一瞬间,其自身也会从该用益权中获得任何合体增益:因为我们认可的原则是,对于失去用益权的人,不能从其失去的部分中获得任何增益。
§7.4.3.3Morte quoque amitti usum fructum non recipit dubitationem, cum ius fruendi morte extinguatur, sicuti si quid aliud, quod personae cohaeret.
用益权也会因死亡而消灭,这也是不容置疑的,因为收益权会因死亡而消灭,就像其他任何与人身相不可分的事物一样。

词汇与语法注释

  1. 7.4.3.prcapitis minutione amissus — amissus 是过去被动分词,与前面的 usus fructus 一致。在语义上,它表示“用益权因人格减损而消灭”这一事件本身(类似于 ab urbe condita 结构)。
  2. 7.4.3.pran uideatur repetitus — an 从句引导一个间接疑问句,作为无人称使用的被动词 tractatum est 的实质主语。repetitus 是主语补足语。
  3. 7.4.3.1perinde ac si alius esset Titio in usu fructu substitutus — perinde ac si(仿佛、就像……一样)引导一个虚拟条件从句,使用未完成过去时虚拟式 esset。与格 Titio 依附于 substitutus(“作为提修斯的替代人”)。
  4. 7.4.3.2non totum, sed partem — 这些是条件从句 si ... relegasset 中的宾格。在上下文中,它们指代再次遗赠(relegare)的用益权份额,totum 和 partem 都是 relegasset 的直接宾语。
  5. 7.4.3.3quid aliud — 这是不定代名词 aliquid 在连词 si 之后省略前缀 ali- 而形成的 quid。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §7.4.3.pr-7.4.3.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:7.4.3.pr-7.4.3.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。