[IAUOLENUS libro tertio ex posteriorum Labeonis. ] §7.4.24.prCum usum fructum horti haberem, flumen hortum occupauit, deinde ab eo recessit: ius quoque usus fructus restitutum esse Labeoni uidetur, quia id solum perpetuo eiusdem iuris mansisset.
[雅沃伦《拉贝奥遗稿集》第三卷] 当我拥有一处花园的用益物权时,河流淹没了该花园,随后又退去:在拉贝奥看来,用益物权也同样得以恢复,因为该土地本身始终保持着相同的法律地位。
ita id uerum puto, si flumen inundatione hortum occupauit: nam si alueo mutato inde manare coeperit, amitti usum fructum existimo, cum is locus aluei publicus esse coeperit, neque in pristinum statum restitui posse.
我认为,只有在河流因洪水淹没花园的情况下,这才是正确的:因为如果由于河道的改变,河流开始流经该处,我认为用益物权便消灭了,因为该河道的所在地已开始成为公有财产,且无法恢复原状。
§7.4.24.1Idem iuris in itinere et actu custodiendum esse ait Labeo: de quibus rebus ego idem quod in usu fructu sentio.
拉贝奥说,在通行权和车马通行权中也必须遵守同样的法律规则:对于这些事项,我的看法与在用益物权中的看法相同。
§7.4.24.2LABEO. Nec si summa terra sublata ex fundo meo et alia regesta esset, idcirco meum solum esse desinit, non magis quam stercorato agro.
拉贝奥:即使我土地上的表土被运走并堆积了其他土地的土,我的土地并不因此就不再属于我,这就像施过肥的田地一样。