[ULPIANUS libro septimo decimo ad Sabinum. ] §7.4.1.prNon solum usum fructum amitti capitis minutione constat, sed et actionem de usu fructu.
[乌尔比安《论萨宾》第十七卷] 不仅用益权,而且关于用益权的诉权,皆因人格减损而消灭,这是不容置疑的。
et parui refert, utrum iure sit constitutus usus fructus an uero tuitione praetoris: proinde traditus quoque usus fructus, item in fundo uectigali uel superficie non iure constitutus capitis minutione amittitur.
且用益权是根据市民法设立的,还是凭藉裁判官的保护设立的,并无大碍:因此,通过交付取得的用益权,以及在贡纳地或地上物上非根据市民法设立的用益权,也同样因人格减损而消灭。
§7.4.1.1Sed ita demum amittitur capitis deminutione usus fructus, si iam constitutus est: ceterum si ante aditam hereditatem aut ante diem cedentem quis capite minutus est, constat non amitti.
但用益权仅在已经设立的情形下,才因人格减损而消灭:而在继承被接受之前,或在权利期日届至之前,若某人发生人格减损,则该权利不消灭,这是不容置疑的。
§7.4.1.2Si tibi fundus ex die legatus est et usum fructum mihi rogatus es restituere, uidendum erit, si capite minutus fuero intra diem legato tuo insertum, ne forte saluus sit mihi usus fructus, quasi ante diem cedentem capitis minutio interueniat: quod benigne dici poterit.
如果某块土地附始期遗赠给你,且你被请求将用益权移转给我,须探讨的是:如果我在你遗赠所附期限之内发生了人格减损,该用益权是否仍由我保留,犹如在权利期日届至前发生人格减损一般:这可以作为一种宽大的解释。
§7.4.1.3Usque adeo autem capitis minutio eum demum usum fructum peremit, qui iam constitutus est, ut si in singulos annos uel menses uel dies legatus sit, is demum amittitur, qui iam processit et si forte in annos singulos legatus est, illius dumtaxat anni usus fructus amittetur et si in menses, eius mensis, si in dies, eius diei.
而且,人格减损仅使已经设立的用益权归于消灭,以至于:如果是按年、按月或按日遗赠的用益权,仅消灭已经开始的用益权;例如,若是按年遗赠的,则仅消灭该年的用益权;如果是按月的,则仅消灭该月的用益权;如果是按日的,则仅消灭该日的用益权。