[ULPIANUS libro septimo decimo ad Sabinum. ] §7.3.1.prQuamquam usus fructus ex fruendo consistat, id est facto aliquo eius qui fruitur et utitur, tamen semel cedit dies: aliter atque si cui in menses uel in dies uel in annos singulos quid legetur: tunc enim per dies singulos uel menses uel annos dies legati cedit.
[乌尔比安《论萨宾》第十七卷] 虽然用益权存在于收益之中(即,进行收益和使用之人的某种行为),但其权利期日是一次性确定的:这与某人被按月、按日或按年遗赠某物的情形不同,因为在后一种情形下,遗赠的权利期日是按个别的日、月或年确定的。
unde quaeri potest, si usus fructus cui per dies singulos legetur uel in annos singulos, an semel cedat: et puto non cedere simul, sed per tempora adiecta, ut plura legata sint: et ita libro quarto digestorum Marcellus probat in eo, cui alternis diebus usus fructus legatus est.
因此,可以提出疑问:如果用益权是被按日或按年遗赠给某人的,其期日是一次性确定,还是不一同确定? 我认为它不是同时确定,而是随着所附期限的到来而确定,从而视作存在数个遗赠。 马尔切鲁斯在《学说汇纂》第四卷中,对于被隔日遗赠用益权的人,也证实了这一观点。
§7.3.1.1Et ideo si is fructus legatus sit, qui cottidie percipi non potest, non erit inutile legatum, sed dies habebunt legatum, quibus frui potest.
因此,如果所遗赠的收益是无法每日收取的,该遗赠并不会无效,而是该遗赠在能够进行收益的那些日子里具有效力。
§7.3.1.2Dies autem usus fructus, item usus non prius cedet quam hereditas adeatur: tunc enim constituitur usus fructus, cum quis iam frui potest.
然而,用益权以及使用权的期日,在继承人接受继承之前并不确定:因为只有当某人已经能够进行收益时,用益权才得以设立。
hac ratione et si seruo hereditario usus fructus legetur, Iulianus scribit, quamuis cetera legata hereditati adquirantur, in usu fructu tamen personam domini exspectari, qui uti et frui possit.
基于这一原因,尤里安写道,即使向继承财产中的奴隶遗赠用益权,虽然其他遗赠皆归入继承财产,但在用益权中,仍须等待能够使用和收益的主人这一人格的存在。
§7.3.1.3Item si ex die usus fructus legetur, dies eius nondum cedet, nisi cum dies uenit: posse enim usum fructum ex die legari et in diem constat.
同样,如果是附始期的用益权遗赠,在始期到来之前,其期日不确定:因为用益权可以附始期或附终期进行遗赠,这是不容置疑的。
§7.3.1.4Non solum autem usus fructus ante aditam hereditatem dies non cedit, sed nec actio de usu fructu: idemque et si ex die fuerit legatus usus fructus: denique Scaeuola ait agentem ante diem usus fructus nihil facere, quamuis alias qui ante diem agit, male agit.
而且,不仅用益权在接受继承之前其期日不确定,关于用益权的诉权亦不确定:如果用益权是附始期遗赠的,也是同样。 因此,斯卡埃沃拉说,在用益权始期到来之前提起诉讼的人什么也做不成,尽管在其他情况下,在期日到来前起诉的人属于不当起诉。