[GAIUS libro septimo decimo ad edictum prouinciale. ] §7.1.56.prAn usus fructus nomine actio municipibus dari debeat, quaesitum est: periculum enim esse uidebatur, ne perpetuus fieret, quia neque morte nec facile capitis deminutione periturus est, qua ratione proprietas inutilis esset futura semper abscedente usu fructu.
[盖尤斯《地方行省告示注释》第十七卷] 曾有疑问,是否应当以使用收益权的名义赋予自治市市民诉权:因为这似乎存在使其变为永久的危险,因为(该权利)既不会因死亡,也不会容易因人格减等而消灭,依此道理,由于使用收益权被永久抽离,所有权在将来会变得毫无用处。
sed tamen placuit dandam esse actionem.
然而,最终还是确定应当赋予诉权。
unde sequens dubitatio est, quousque tuendi essent in eo usu fructu municipes: et placuit centum annos tuendos esse municipes, quia is finis uitae longaeui hominis est.
由此产生了接下来的疑问:自治市市民在何种限度内应在该使用收益权中受到保护? 并且最终确定,自治市市民应受到一百年的保护,因为这是一位长寿者寿命的极限。