[ULPIANUS libro octauo decimo ad Sabinum. ] §7.1.27.prSi pendentes fructus iam maturos reliquisset testator, fructuarius eos feret, si die legati cedente adhuc pendentes deprehendisset: nam et stantes fructus ad fructuarium pertinent.
[乌尔比安,于《萨宾论》第十八卷] 如果遗嘱人留下了尚未采摘但已成熟的果实,若在遗赠权利发生日该果实仍未采摘,则用益权人将取得它们;因为即使是未收割的果实也属于用益权人。
§7.1.27.1Si dominus solitus fuit tabernis ad merces suas uti uel ad negotiationem, utique permittetur fructuario locare eas et ad alias merces, et illud solum obseruandum, ne uel abutatur usufructuarius uel contumeliose iniurioseue utatur usu fructu.
如果所有权人习惯于将店铺用于自己的商品或进行商业活动,当然也应允许用益权人为了其他商品而将它们出租,此时仅需遵守一点,即用益权人既不得滥用用益权,也不得侮辱性或不当性地行使之。
§7.1.27.2Si serui usus fructus legatus est, cuius testator quasi ministerio uacuo utebatur, si eum disciplinis uel arte instituerit usufructuarius, arte eius uel peritia utetur.
如果遗赠的是一个奴隶的用益权,而遗嘱人过去仅将该奴隶用于无技术的杂役,若用益权人对其进行了学术或手艺的培训,则用益权人可以使用他的手艺或专长。
§7.1.27.3Si quid cloacarii nomine debeatur uel si quid ob formam aquae ductus, quae per agrum transit, pendatur, ad onus fructuarii pertinebit: sed et si quid ad collationem uiae, puto hoc quoque fructuarium subiturum: ergo et quod ob transitum exercitus confertur ex fructibus: sed et si quid municipio, nam solent possessores certam partem fructuum municipio uiliori pretio addicere: solent et fisco fusiones praestare.
如果因下水道名义有所欠缴,或者因通过土地的引水渠渠道而有所支付,这些都将属于用益权人的负担。 但我认为,如果是为了道路修建的分摊款,用益权人也应当承担。 因此,因军队通过而从果实中分摊的给养亦同。 此外,如果对自治市有所支付也同样如此,因为占有者们习惯于以较低的价格将果实的特定部分转让给自治市,也习惯于向国库缴纳现物税。
haec onera ad fructuarium pertinebunt.
这些负担都将属于用益权人。
§7.1.27.4Si qua seruitus imposita est fundo, necesse habebit fructuarius sustinere: unde et si per stipulationem seruitus debeatur, idem puto dicendum.
如果土地上设定了某种地役权,用益权人将必须予以承受;因此,我认为,即使地役权是通过问答契约设定的,也应当说同样的话。
§7.1.27.5Sed et si seruus sub poena emptus sit interdictis certis quibusdam, an si usus fructus eius fuerit legatus, obseruare haec fructuarius debeat? et puto debere eum obseruare: alioquin non boni uiri arbitratu utitur et fruitur.
但是,如果一个奴隶是在带有某些禁止条款并附带违约罚金的情况下被购买的,那么在遗赠其用益权时,用益权人是否应当遵守这些禁止条款? 我认为他应当遵守。 否则,他就不是按照“诚实人的判断”来进行使用和收益了。