[ULPIANUS libro sexto decimo ad edictum. ] §6.2.9.prSiue autem emptori res tradita est siue heredi emptoris, Publiciana competit actio.
[乌尔比安,《告示评注》第十六卷] 此外,无论物是交付给了买受人,还是交付给了买受人的继承人,普布利基亚诉权均属适用。
§6.2.9.1Si quis rem apud se depositam uel sibi commodatam emerit uel pignori sibi datam, pro tradita erit accipienda, si post emptionem apud eum remansit.
如果有人购买了寄托于自己处、或借用给自己、或作为质物交给自己的物,且在该物在购买后仍留在其处,则应当视同已交付。
§6.2.9.2Sed et si praecessit traditio emptionem, idem erit dicendum.
但是,即使交付在购买之前已经发生,也应当得出相同的结论。
§6.2.9.3Item si hereditatem emero et traditam mihi rem hereditariam petere uelim, Neratius scribit esse Publicianam.
同样,如果我购买了遗产,并希望请求交付给我的属于遗产的物,内拉蒂乌斯写道,存在普布利基亚诉权。
§6.2.9.4Si duobus quis separatim uendiderit bona fide ementibus, uideamus, quis magis Publiciana uti possit, utrum is cui priori res tradita est an is qui tantum emit.
如果有人分别向两个善意购买的人出售了该物,让我们看看谁更能使用普布利基亚诉权:是那个先获得物之交付的人,还是那个仅仅购买了的人。
et Iulianus libro septimo digestorum scripsit, ut, si quidem ab eodem non domino emerint, potior sit cui priori res tradita est, quod si a diuersis non dominis, melior causa sit possidentis quam petentis.
尤里安在《学说汇纂》第七卷中写道:如果他们确实是从同一个非所有人处购买的,则先获得交付的人优占;但如果是从不同的非所有人处购买的,则占有者的地位好于请求者。
quae sententia uera est.
这一观点是正确的。
§6.2.9.5Haec actio in his quae usucapi non possunt, puta furtiuis uel in seruo fugitiuo, locum non habet.
此诉权对于那些不能时效取得之物(例如盗窃物或逃亡奴隶)不予适用。
§6.2.9.6Si seruus hereditarius ante aditam hereditatem aliquam rem emerit et traditam sibi possessionem amiserit, recte heres Publiciana utitur, quasi ipse possedisset.
如果属于遗产的奴隶在继承人接受遗产之前购买了某物,并失去了交付给他的占有,继承人可以正当地行使普布利基亚诉权,就好像他自己曾占有一样。
municipes quoque, quorum seruo res tradita est, in eadem erunt condicione,
自治市的市民,在物交付给他们的奴隶时,也将处于相同的地位,