[PAULUS libro nono decimo ad edictum. ] §6.2.12.prCum sponsus sponsae seruum donasset eumque in dotem accepisset ante usucapionem, rescriptum est a diuo Pio diuortio facto restituendum esse seruum: nam ualuisse donationem inter sponsum et sponsam.
[保罗,《告示评注》第十九卷] 当未婚夫将一名奴隶赠与未婚妻,并在时效取得之前将其作为嫁妆收受时,神君皮乌斯批复称,在离婚时该奴隶应当予以返还;因为未婚夫妇之间的赠与是有效的。
dabitur ergo et possidenti exceptio et amissa possessione Publiciana, siue extraneus siue donator possideat.
因此,对占有着该奴隶的人将授予抗辩权,而对失去占有的人则授予普布利基安诉讼,无论占有者是第三人还是赠与人。
§6.2.12.1Is cui ex Trebelliano hereditas restituta est, etiamsi non fuerit nactus possessionem, uti potest Publiciana.
依据特雷贝里安元老院决议被返还继承财产的人,即使尚未取得占有,也可以使用普布利基安诉讼。
§6.2.12.2In uectigalibus et in aliis praediis, quae usucapi non possunt, Publiciana competit, si forte bona fide mihi tradita est.
对于租税地及其他无法通过时效取得的土地,如果它们恰好是善意地交付给我,普布利基安诉讼也是适用的。
§6.2.12.3Idem est et si superficiariam insulam a non domino bona fide emero.
如果我从无权处分人处善意购买了拥有地上权的一栋公寓,也是一样。
§6.2.12.4Si res talis sit, ut eam lex aut constitutio alienari prohibeat, eo casu Publiciana non competit, quia his casibus neminem praetor tuetur, ne contra leges faciat.
如果某物属于法律或皇帝敕令禁止转让的性质,在此情况下不适用普布利基安诉讼,因为在这些情况下,裁判官不保护任何人,以免其违背法律。
§6.2.12.5Publiciana actione etiam de infante seruo nondum anniculo uti possumus.
即使对于未满一岁的婴儿奴隶,我们也可以使用普布利基安诉讼。
§6.2.12.6Si pro parte quis rem petere uult, Publiciana actione uti potest.
如果有人希望部分地追索某物,他可以使用普布利基安诉讼。
§6.2.12.7Sed etiam is, qui momento possedit, recte hac actione experiretur.
但是,即使是仅占有了极短时间(一瞬间)的人,也可以正当地通过本诉讼提起诉讼。