[ULPIANUS libro sexto decimo ad edictum. ] §6.2.11.prSi ego emi et mea uoluntate alii res sit tradita, imperator Seuerus rescripsit Publicianam illi dandam.
[乌尔比安,《告示评注》第十六卷] 如果我购买了某物,并在我的同意下将该物交付给了他人,塞维鲁皇帝在批复中写道,应当向该人授予普布利基安诉讼。
§6.2.11.1Si de usu fructu agatur traditio, Publiciana datur: itemque seruitutibus urbanorum praediorum per traditionem constitutis uel per patientiam (forte si per domum quis suam passus est aquae ductum transduci): item rusticorum, nam et hic traditionem et patientiam tuendam constat.
如果就用益权进行了交付,则授予普布利基安诉讼;同样,通过交付或容忍设立城市地役权时(例如,若有人允许水道从自己的房屋中穿过)亦同;农村地役权亦同,因为在此处,交付和容忍显然也应受到保护。
§6.2.11.2Partus ancillae furtiuae, qui apud bonae fidei emptorem conceptus est, per hanc actionem petendus est, etiamsi ab eo qui emit possessus non est.
盗女奴所生之子,若是在善意买受人占有期间受孕,即使未曾被该买受人占有,也必须通过本诉讼进行追索。
sed heres furis hanc actionem non habet, quia uitiorum defuncti successor est.
但是,小偷的继承人不能提起本诉讼,因为他是死者瑕疵的继承人。
§6.2.11.3Interdum tamen, licet furtiua mater distracta non sit, sed donata ignoranti mihi et apud me conceperit et pepererit, competit mihi in partu Publiciana, ut Iulianus ait, si modo eo tempore, quo experiar, furtiuam matrem ignorem.
然而,有时,即使被盗的母亲并未被卖出,而是赠与给不知情的我,并在我处受孕和生产,如尤里安所说,只要在我提起诉讼之时,我仍不知该母亲为被盗之物,我便对该子享有普布利基安诉讼。
§6.2.11.4Idem Iulianus generaliter dicit, ex qua causa matrem usucapere possem, si furtiua non esset, ex ea causa partum me usucapere, si furtiuam esse matrem ignorabam: ex omnibus igitur causis Publicianam habebo.
同一尤里安泛泛地指出:如果母亲不是被盗之物,我基于何种原因可以时效取得母亲,那么在我不知道母亲是被盗之物的情况下,我也基于该原原因为基础时效取得其子;因此,基于所有原因,我将享有普布利基安诉讼。
§6.2.11.5Idem est et si ex partu partus est et si non natus, sed post mortem matris exsecto uentre eius extractus est, ut et Pomponius libro quadragensimo scripsit.
如果是子的子(孙),或者不是正常出生,而是在母亲死后剖腹取出的,也是一样,正如蓬波尼乌斯在第四十卷中所写的那样。
§6.2.11.6Idem ait aedibus emptis, si fuerint dirutae, ex quae aedificio accesserunt huiusmodi actione petenda.
他还说,如果购买了房屋,后来房屋被拆毁,那么附属于该建筑物的物件,应当通过此类诉讼进行追索。
§6.2.11.7Quod tamen per alluuionem fundo accessit, simile fit ei cui accedit: et ideo si ipse fundus Publiciana peti non potest, non hoc petetur, si autem potest, et ad partem, quae per alluuionem accessit, et ita Pomponius scribit.
然而,通过冲积附属于土地的部分,变得与它所附属的土地具有相同的性质;因此,如果土地本身不能通过普布利基安诉讼进行追索,该部分也不能被追索;但如果可以,则追索权也适用于通过冲积而附属的部分,蓬波尼乌斯也是这样写的。
§6.2.11.8Idem adicit et si statuae emptae partes recisae petantur, similem actionem proficere.
他还补充说,如果追索从所购雕像上切下的部分,类似的诉讼也是有效的。
§6.2.11.9Idem scribit, si aream emero et insulam in ea aedificauero, recte me Publiciana usurum.
他写道,如果我购买了一块空地,并在上面建造了一栋公寓,我将正当地使用普布利基安诉讼。
§6.2.11.10Item, inquit, si insulam emi et ad aream ea peruenit, aeque potero uti Publiciana.
他说,同样地,如果我购买了一栋公寓,而它变成了一块空地,我同样可以使用普布利基安诉讼。