[GAIUS libro septimo ad edictum prouinciale. ] §6.2.13.prQuaecumque sunt iustae causae adquirendarum rerum, si ex his causis nacti res amiserimus, dabitur nobis earum rerum persequendarum gratia haec actio.
[盖尤斯,《地方告示评注》第七卷] 无论取得财产的正当原因是什么,如果我们根据这些原因取得财产后又失去了它,为了追索这些财产,将向我们授予本诉讼。
§6.2.13.1Interdum quibusdam nec ex iustis possessionibus competit Publicianum iudicium: namque pigneraticiae et precariae possessiones iustae sunt, sed ex his non solet competere tale iudicium, illa scilicet ratione, quia neque creditor neque is qui precario rogauit eo animo nanciscitur possessionem, ut credat se dominum esse.
有时,对某些人而言,即使是基于正当占有,也不适用普布利基安诉讼:因为质权占有和使用借贷占有是正当的,但通常不基于这些占有授予此类诉讼,这显然是因为,债权人和通过使用借贷请求占有的人,都不是抱着相信自己是所有人的意图而取得占有的。
§6.2.13.2Qui a pupillo emit, probare debet tutore auctore lege non prohibente se emisse.
从被监护人处购买财产的人,必须证明其是在监护人同意且法律不禁止的情况下购买的。
sed et si deceptus falso tutore auctore emerit, bona fide emisse uidetur.
但是,即使其因受骗而在虚假监护人同意下购买,也视为其是善意购买。