[GAIUS libro septimo ad edictum prouinciale. ] §6.1.76.prQuae de tota re uindicanda dicta sunt, eadem et de parte intellegenda sunt, officioque iudicis continetur pro modo partis ea quoque restitui iubere, quae simul cum ipsa parte restitui debent.
凡是关于索还整个财产所规定的,同样也适用于部分财产;且裁判官的职责还包括根据该部分的比例,命令将那些应当与该部分一同返还的物也予以返还。
§6.1.76.1Incertae partis uindicatio datur, si iusta causa interueniat.
若有正当原因介入,则准予对不确定部分的索还。
iusta autem causa esse potest, si forte legi Falcidiae locus sit in testamento, propter incertam detractionem ex legatis, quae uix apud iudicem examinatur: iustam enim habet ignorantiam legatarius, cui homo legatus est, quotam partem uindicare debeat: itaque talis dabitur actio.
而之所以会有正当原因,例如在遗嘱中,因从遗赠中进行不确定的扣除而有适用《法尔西迪亚法》的空间,这在裁判官面前是难以审理的:因为被遗赠了特定奴隶的受遗赠人,对于自己应当索还多少份额存有正当的不知;因此,将给予此类诉权。
eadem et de ceteris rebus intellegemus.
对于其他事物,我们也将作同样理解。