[ULPIANUS libro quinquagensimo primo ad edictum.
[乌尔比安,《告示注解》第五十一卷。
] §6.1.68.prQui restituere iussus iudici non paret contendens non posse restituere, si quidem habeat rem, manu militari officio iudicis ab eo possessio transfertur et fructuum dumtaxat omnisque causae nomine condemnatio fit.
] 凡被命令予以返还却不服从裁判官,并声称自己无法返还之人,如果他确实占有该物,则通过裁判官的职权以武力将其占有权转移,且仅就孳息及一切随附利益的名义判处败诉。
si uero non potest restituere, si quidem dolo fecit quo minus possit,is, quantum aduersarius in litem sine ulla taxatione in infinitum iurauerit, damnandus est.
但如果他确实无法返还,且如果他是因故意导致自己无法返还,则必须判处其承担原告在诉讼中毫无限制且无限额宣誓的数额。
si uero nec potest restituere nec dolo fecit quo minus possit, non pluris quam quanti res est, id est quanti aduersarii interfuit, condemnandus est.
相反,如果他既无法返还,也非因故意导致自己无法返还,则判处其承担的数额不得超过该物的实际价值,即原告所具有的利益。
haec sententia generalis est et ad omnia siue interdicta, siue actiones in rem siue in personam sunt, ex quibus arbitratu iudicis quid restituitur, locus habet.
这一规则是普适性的,适用于所有无论是告示、对物诉讼还是对人诉讼,只要依据裁判官的裁决需要返还某物,皆有其适用余地。