[ULPIANUS libro sexto decimo ad edictum.
[乌尔比安,见其《告示批注》第十六卷。
] §6.1.17.prIulianus libro sexto digestorum scribit, si hominem, qui Maeuii erat, emero a Titio, deinde cum eum Maeuius a me peteret, eundem uendidero eumque emptor occiderit, aequum esse me pretium Maeuio restituere.
] 尤里安在其《学说汇纂》第六卷中写道:如果我从提蒂乌斯处购买了属于梅维乌斯的奴隶,随后当梅维乌斯向我索要该奴隶时,我将该奴隶卖掉,且买主杀死了该奴隶,那么我向梅维乌斯返还其价金是公平的。
§6.1.17.1Idem Iulianus eodem libro scribit, si moram fecerit in homine reddendo possessor et homo mortuus sit, et fructuum rationem usque ad rei iudicatae tempus spectandam esse.
同一位尤里安在同书里写道:如果占有者在返还奴隶时发生迟延,且该奴隶死亡,则直到判决作出之日为止的孳息计算也必须予以考虑。
idem Iulianus ait non solum fructus, sed etiam omnem causam praestandam: et ideo et partum uenire in restitutionem et partuum fructus.
同一位尤里安指出,不仅应当提供孳息,而且应当提供全部附属利益;因此,产儿以及产儿的孳息都在返还之列。
usque adeo autem et causae ueniunt, ut Iulianus libro septimo scribit, si per eum seruum possessor adquisierit actionem legis Aquiliae, restituere cogendum.
不仅如此,附属利益包含的范围如此之广,以至于如尤里安在第七卷中所写的那样,如果占有者通过该奴隶取得了《阿奎利亚法》上的诉权,他应当被强迫予以返还。
quod si dolo malo ipse possessor desierit possidere et aliquis hominem iniuria occiderit, aut pretium hominis aut actiones suas praestare cogetur, utrum eorum uoluerit actor.
但如果占有者自己因恶意而丧失占有,且有人不法杀害了该奴隶,则占有者将被强迫提供该奴隶的价金或者其自身的诉权,由原告选择其一。
sed et fructus, quos ab alio possessore percepit, restituere eum oportet: lucrum enim ex eo homine, qui in lite esse coeperit, facere non debet.
而且,他还应当返还他从另一个占有者那里收取的孳息;因为他不应当从已成为诉讼标的的奴隶中牟利。
sed fructus eius temporis, quo tempore possessus est ab eo qui euicerit, restituere non debet: sed quod dicit de actione legis Aquiliae, procedit, si post litem contestatam usucepit possessor, quia plenum ius incipit habere.
但是,对于该奴隶由追夺者占有期间的孳息,他无需返还。 但是,关于《阿奎利亚法》上诉权的说法,在占有者于诉讼成立后因时效取得所有权的情况下才适用,因为此时他开始拥有完全的权利。