[IDEM libro tertio opinionum.
[同上作者,于《意见集》第三卷。
] §50.5.2.prSextum decimum aetatis annum agentem ad munus sitoniae uocari non oportet: sed si nihil proprie in patria seruatur de minoribus quoque annis uiginti quinque ad munera siue honores creandi, iusta aetas seruanda est.
] 不应征召正在度过十六岁年华(即十五岁)的人承担粮食采购的义务;但是,如果在其祖国中,对于选任二十五岁以下的人担任义务或公职一事没有特别的惯例,则必须遵守法定的年龄。
§50.5.2.1Numerus liberorum aut septuaginta annorum ab honoribus aut muneribus his cohaerentibus excusationem non praestat, sed a muneribus tantum ciuilibus.
子女的数量或七十岁的年龄并不免除公职或与公职相关的义务,而仅免除市民义务。
§50.5.2.2Adoptiui filii in numerum non proficiunt eorum liberorum, qui excusare parentes solent.
收养的子女不计入通常使父母获得免除的子女数量之中。
§50.5.2.3Qui ad munera uocantur, uiuorum se liberorum numerum habere tempore, quo propter eos excusari desiderant, probare debent: numerus enim liberorum postea impletus susceptis antea muneribus non liberat.
被征召承担义务的人,必须证明自己在因子女而希望获得免除时,拥有生存子女的数量;因为此后才达到的子女数量,并不能免除先前已承担的义务。
§50.5.2.4Quae patrimoniorum onera sunt, numero liberorum non excusantur.
属于财产负担的义务,不因子女的数量而获得免除。
§50.5.2.5Incolumes liberi, etiamsi in potestate patri suo desierint esse, excusationem a muneribus ciuilibus praestant.
生存的子女,即使已经脱离其父亲的支配权,仍可提供市民义务的免除。
§50.5.2.6Minus audiens immunitatem ciuilium munerum non habet.
听力有缺陷的人不享有市民义务的豁免。
§50.5.2.7Quem ita senio et corporis inbecillitate uexari praeses animaduerterit, ut muneri perferendae pecuniae non sufficiat, dimittat et alium constituat.
行省总督若注意到某人因衰老和身体虚弱而痛苦不堪,以致不足以承担交纳金钱的义务,则应当免除他,并另行指定他人。
§50.5.2.7aCorporis debilitas eorum munerum excusationem praestat, quae tantum corpore implenda sunt.
身体的虚弱可免除那些仅需肉体履行的义务。
ceterum quae consilio prudentis uiri uel patrimonio sufficientis in homines obiri possunt, nisi certis et receptis probabilibus causis non remittuntur.
然而,那些通过聪明人的建议或通过富裕者的财产便可向人们履行的义务,除非有确凿且公认的合理原因,否则不予免除。
§50.5.2.8Qui pueros primas litteras docent, immunitatem a ciuilibus muneribus non habent: sed ne cui eorum id quod supra uires sit indicatur, ad praesidis religionem pertinet, siue in ciuitatibus siue in uicis primas litteras magistri doceant.
教导儿童初等识字的人不享有市民义务的豁免;但无论是城市还是村庄里教导初等识字的老师,确保他们中的任何人都不被施加超出其能力范围的负担,这属于总督的职责范围。