[ULPIANUS libro uicensimo tertio ad edictum.
[乌尔比安,于《告示注解》第二十三卷。
] §50.5.13.prPraetor eos, quoscumque intellegit operam dare non posse ad iudicandum, pollicetur se excusaturum: forte quod in perpetuum quis operam dare non potest, quod in eam ualetudinem incidit, ut certum sit eum ciuilia officia subire non posse: aut si alio morbo laboret, ut suis rebus superesse non possit: uel si quid sacerdotium nancti sint, ut discedere ab eo sine religione non possint.
] 裁判官承诺,凡是他认为无法致力于审判的人,他都将予以免除。 例如,有人因陷入某种健康状况以致确信其无法承担公民义务,因而无法永久致力于审判;或者,如果他患有其他疾病,以致无法打理自己的事务;又或者,如果他们获得了某种神职,以致在没有宗教阻碍的情况下无法脱身。
nam et hi in perpetuum excusantur.
因为这些人也同样获得永久免除。
§50.5.13.1Duo genera tribuendae muneris publici uacationis sunt, unum plenius, cum et militiae datur, aliud exiguius, cum nudam muneris uacationem acceperint.
授予公共职务免除有两种类型:一种较为完全,此时也免除军务;另一种较为有限,此时他们仅获得单纯的职务免除。
§50.5.13.2Qui autem non habet excusationem, etiam inuitus iudicare cogitur.
然而,没有免除理由的人,即使违背其意愿,也被强迫进行审判。
§50.5.13.3Si post causam actam coeperit se excusare iudex, si quidem priuilegio, quod habuit antequam susciperet iudicium, uelit se excusare, nec audiendus est: semel enim adgnoscendo iudicium renuntiat excusationi.
如果审判人在案件受理后开始请求免除,若他确实希望凭借其在接受审判前所拥有的特权来免除自己,则不应予以准许:因为一旦接受审判,他就放弃了免除。
quod si postea iusta causa incidit, ut iudex uel ad tempus excusetur, non debet in alium iudicium transferri, si cum captione id futurum est alterutrius.
但如果此后出现了正当理由,以致审判人即使只是暂时获得免除,若这会给任何一方当事人带来损失,则不应将案件移交给另一审判人。
tolerabilius denique est interdum iudicem qui semel cognouerat tantisper exspectare, quam iudici nouo rem rursum iudicandam committere.
毕竟,有时等待一位曾审理过此案的审判人一段时间,比将案件重新委托给一位新审判人进行审判更为可行。