[ULPIANUS libro undecimo ad edictum. ] §50.4.8.prAd rem publicam administrandam ante uicensimum quintum annum, uel ad munera quae non patrimonii sunt uel honores, admitti minores non oportet.
[乌尔比安《告示注解》第十一卷] 未满二十五岁的未成年人,不应被准许管理公共事务,或承担不属于财产性质的义务,或担任名誉职。
denique nec decuriones creantur uel creati suffragium in curia ferunt.
因此,他们既不能被选为十人团成员(市参事会员),已当选者亦不得在议会中行使表决权。
annus autem uicensimus quintus coeptus pro pleno habetur: hoc enim in honoribus fauoris causa constitutum est, ut pro plenis inchoatos accipiamus, sed in his honoribus, in quibus rei publicae quid eis non committitur.
然而,已开始的第二十五年被视为已满。 因为在名誉职中,出于恩惠而规定,我们将已开始的年份视作已满,但这仅限于那些不向他们委任任何公共事务的名誉职。
ceterum cum damno publico honorem ei committi non est dicendum, etiam cum ipsius pernicie minoris.
此外,不应认为可以伴随公共损害而将名誉职委任于他,即使这伴随着该未成年人自身的毁灭。