Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §50.4.6.pr-50.4.6.5

政务官任职资格与人身及财产负担的区分

第 8703 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

讨论了依市参事会成员顺序分配政务官职、公法人债务人及无控告人者的名誉职任职资格,以及人身负担与财产负担(纳税和财产性负担)的区分。

[ULPIANUS libro quarto de officio proconsulis. ] §50.4.6.prRescripto diuorum fratrum ad Rutilium Lupum ita declaratur: 'Constitutio, qua cautum est, prout quisque decurio creatus est, ut ita et magistratum apiscatur, totiens seruari debet, quotiens idoneos et sufficientes omnes contingit.
[乌尔比安《论行省执政官的职责》第四卷] 在神圣兄弟皇帝给路提利率斯·卢普斯的敕答中如此宣示:“关于各人依其被选任为十人团成员(市参事会员)的顺序,亦以此方式取得政务官职之宪令,应在所有人皆适格且有足够资力的情况下予以遵守。
ceterum si ita quidam tenues et exhausti sunt, ut non modo publicis honoribus pares non sint, sed et uix de suo uictum sustinere possint: et minus utile et nequaquam honestum est talibus mandari magistratum, praesertim cum sint qui conuenienter ei et suae fortunae et splendori publico possint creari.
然而,如果某些人如此贫困和枯竭,以至于不仅无法胜任公共名誉职,而且难以靠自己的财产维持生计,那么将政务官职委托给这样的人既无益,也绝非光彩,特别是当存在那些在能力、自身财产以及公共光荣上皆适合被选任的人时。
sciant igitur locupletiores non debere se hoc praetextu legis uti et de tempore, quo quisque in curiam allectus sit, inter eos demum esse quaerendum, qui pro substantia sua capiant honoris dignitatem'.
因此,较富裕者应当知道,他们不应利用法律的这一借口,并且只有在那些能够根据其资产承受名誉职尊严的人之间,才应当探究各人被召入参事会的时间先后。
§50.4.6.1Debitores rerum publicarum ad honores inuitari non posse certum est, nisi prius in id quod debetur rei publicae satisfecerint.
” 确凿无疑的是,公法人的债务人在事先清偿对公法人所负的债务之前,不得被邀请担任名誉职。
sed eos demum debitores rerum publicarum accipere debemus, qui ex administratione rei publicae reliquantur: ceterum si non ex administratione sint debitores, sed mutuam pecuniam a re publica acceperint, non sunt in ea causa, ut honoribus arceantur.
然而,我们应当仅将那些因管理公法人事务而留有未清偿债务的人视为公法人的债务人;相反,如果他们不是因管理而成为债务人,而是从公法人处借得资金,则他们不属于被排除在名誉职之外的情形。
plane uice solutionis sufficit, ut quis aut pignoribus aut fideiussoribus idoneis caueat: et ita diui fratres Aufidio Herenniano rescripserunt.
显然,作为清偿的替代,任何人只要通过质押或合格的保证人提供担保即可,神圣兄弟皇帝亦对奥菲迪乌斯·赫伦尼亚努斯作出了如此敕答。
sed et si ex pollicitatione debeant, quae tamen pollicitatio recusari non potest, in ea sunt condicione, ut honoribus arceantur.
但是,即使他们是因允诺而负债,只要该允诺是不可撤销的,他们即处于被排除在名誉职之外的境遇。
§50.4.6.2Si quis accusatorem non habeat, non debet honoribus prohiberi, quemadmodum non debet is, cuius accusator destiterit.
如果任何人没有控告人,他就不应被剥夺担任名誉职的权利,正如那些控告人已放弃控告的人不应被剥夺一样。
ita enim imperator noster cum diuo patre suo rescripsit.
因为我们的皇帝与其神圣的父亲共同作出了如此敕答。
§50.4.6.3Sciendum est quaedam esse munera aut personae aut patrimoniorum, itidem quosdam esse honores.
应当知道,有些负担是针对人身的,有些是针对财产的,同样,也存在某些名誉职。
§50.4.6.4Munera, quae patrimoniis iniunguntur, uel intributiones talia sunt, ut neque aetas ea excuset neque numerus liberorum nec alia praerogatiua, quae solet a personalibus muneribus exuere.
课加于财产的负担,或称纳税,其性质使得无论是年龄、子女数量,还是其他通常用于免除人身负担的特权,都不能免除此类负担。
§50.4.6.5Sed enim haec munera, quae patrimoniis indicuntur, duplicia sunt: nam quaedam possessoribus iniunguntur, siue municipes sunt siue non sunt, quaedam non nisi municipibus uel incolis.
然而,课加于财产的这些负担是双重的:因为有些负担是施加于占有者(无论他们是否为本市市民),而有些则仅施加于本市市民或居住者。
intributiones, quae agris fiunt uel aedificiis, possessoribus indicuntur: munera uero, quae patrimoniorum habentur, non aliis quam municipibus uel incolis.
对土地或建筑物征收的纳税是施加于占有者的;但被视为财产性的负担,则不施加于本市市民或居住者以外的人。

词汇与语法注释

  1. 50.4.6.prtotiens seruari debet, quotiens idoneos et sufficientes omnes contingit — 关联词组 `totiens... quotiens` 表示“只要……,就……”这一限定的条件关系。在 `idoneos et sufficientes omnes contingit` 中,`contingit` 作无人称动词使用(意为“发生、恰逢”),以对格的 `omnes` 作为“所有人皆适格(idoneos)且资力充足(sufficientes)”这一状态的主语。
  2. 50.4.6.printer eos demum esse quaerendum, qui pro substantia sua capiant honoris dignitatem — `esse quaerendum` 是动形词(gerundive)与 `esse` 连用构成的被动迂回式,在间接引语中表示“应当探究”这一义务。关系从句 `qui... capiant` 修饰带有限定词 `demum`(仅)的 `inter eos`,其动词 `capiant` 使用虚拟式以体现限制与限定的属性。
  3. 50.4.6.1sed eos demum debitores rerum publicarum accipere debemus, qui ex administratione rei publicae reliquantur — 此处的 `accipere` 并非指物质上的接受,而是指“理解、解释”。由 `eos demum... qui... reliquantur`(仅那些……的人)构成的强限定句式中,关系从句内的动词 `reliquantur` 采用现在时被动语态虚拟式,指代在结束公职管理后仍留有未清偿债务的人。
  4. 50.4.6.5Sed enim haec munera, quae patrimoniis indicuntur, duplicia sunt — 句首的 `Sed enim` 是一个引入强对比或进一步阐释的连词词组(意为“然而,确实”或“但事实上”),在这里起到过渡作用,旨在将前文所述的财产负担(munera patrimoniorum)依据其性质进一步做双重划分。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §50.4.6.pr-50.4.6.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:50.4.6.pr-50.4.6.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。