[ULPIANUS libro quarto de officio proconsulis.
[ウルピアーヌス『プロconsulの職務について』第4巻より。
] §50.4.6.prRescripto diuorum fratrum ad Rutilium Lupum ita declaratur: 'Constitutio, qua cautum est, prout quisque decurio creatus est, ut ita et magistratum apiscatur, totiens seruari debet, quotiens idoneos et sufficientes omnes contingit.
] 神君たる兄弟のルティリウス・ルプスにあてた勅答においては、次のように宣せられている。 「各人がデクリオに選出された順序に従って、そのように政務官職をも獲得するよう定められている憲令は、すべての者が適格でありかつ十分な資力を持つ場合に限って、その都度遵守されるべきである。
ceterum si ita quidam tenues et exhausti sunt, ut non modo publicis honoribus pares non sint, sed et uix de suo uictum sustinere possint: et minus utile et nequaquam honestum est talibus mandari magistratum, praesertim cum sint qui conuenienter ei et suae fortunae et splendori publico possint creari.
しかし、もしある人々が、公的な名誉職に堪え得ないばかりか、自らの資産からはほとんど暮らしを維持することもできないほどに困窮し枯渇しているならば、そのような人々に政務官職が委ねられることは、益することも少なく、決して名誉なことでもない。 特に、その職務に適し、かつ自己の財産にとっても公的な光栄にとってもふさわしく選出されうる人々が存在する場合にはなおさらである。
sciant igitur locupletiores non debere se hoc praetextu legis uti et de tempore, quo quisque in curiam allectus sit, inter eos demum esse quaerendum, qui pro substantia sua capiant honoris dignitatem'.
したがって、より富裕な者たちは、自らがこの法律の口実を利用すべきではないこと、また、各人がいつ参事会に召し入れられたかという時期については、自らの資産に応じて名誉の尊厳を担いうる者たちの間でのみ問われるべきであることを知るべきである。
§50.4.6.1Debitores rerum publicarum ad honores inuitari non posse certum est, nisi prius in id quod debetur rei publicae satisfecerint.
」公法人の債務者は、あらかじめ公法人に対して負っている債務を弁済しない限り、名誉職に招聘されえないことは確実である。
sed eos demum debitores rerum publicarum accipere debemus, qui ex administratione rei publicae reliquantur: ceterum si non ex administratione sint debitores, sed mutuam pecuniam a re publica acceperint, non sunt in ea causa, ut honoribus arceantur.
しかし、我々が公法人の債務者として理解すべきなのは、公法人の管理から残債務が生じている者たちに限られる。 これに対して、もし管理から生じた債務者ではなく、公法人から消費貸借による金銭を受け取ったのであれば、彼らは名誉職から排除されるべき立場にはない。
plane uice solutionis sufficit, ut quis aut pignoribus aut fideiussoribus idoneis caueat: et ita diui fratres Aufidio Herenniano rescripserunt.
明らかに、弁済の代わりに、ある者が質権または適格な保証人によって担保を提供するだけで十分であり、神君たる兄弟もアウフィディウス・ヘレンニアヌスに対してそのように勅答した。
sed et si ex pollicitatione debeant, quae tamen pollicitatio recusari non potest, in ea sunt condicione, ut honoribus arceantur.
しかし、たとえ約束に基づいて債務を負っている場合であっても、それが拒絶されえない約束であるならば、彼らは名誉職から排除される立場にある。
§50.4.6.2Si quis accusatorem non habeat, non debet honoribus prohiberi, quemadmodum non debet is, cuius accusator destiterit.
もし誰かに告発者がいないならば、その者は名誉職から妨げられるべきではない。 それは、告発者が告発を断念した者が妨げられるべきでないのと同様である。
ita enim imperator noster cum diuo patre suo rescripsit.
我々の皇帝はその神君たる父とともにそのように勅答したからである。
§50.4.6.3Sciendum est quaedam esse munera aut personae aut patrimoniorum, itidem quosdam esse honores.
負担には個人的なものと財産的なものとがあり、同様にある種の名誉職があることを知るべきである。
§50.4.6.4Munera, quae patrimoniis iniunguntur, uel intributiones talia sunt, ut neque aetas ea excuset neque numerus liberorum nec alia praerogatiua, quae solet a personalibus muneribus exuere.
財産に課される負担、すなわち納付金は、年齢も、子の数も、その他通常は個人的負担から解放する傾向のあるいかなる特権も、それを免除しないような性質のものである。
§50.4.6.5Sed enim haec munera, quae patrimoniis indicuntur, duplicia sunt: nam quaedam possessoribus iniunguntur, siue municipes sunt siue non sunt, quaedam non nisi municipibus uel incolis.
しかしながら、財産に課されるこれらの負担は二重のものである。 なぜなら、あるものは、自治市民であるか否かを問わず、占有者に課され、別のものは、自治市民または居住者にのみ課されるからである。
intributiones, quae agris fiunt uel aedificiis, possessoribus indicuntur: munera uero, quae patrimoniorum habentur, non aliis quam municipibus uel incolis.
土地や建物に対してなされる納付金は、占有者に課される。 これに対して、財産上のものとされる負担は、自治市民または居住者以外の者には課されない。