[IDEM libro tertio opinionum. ] §50.4.4.prCura exstruendi uel reficiendi operis in ciuitate munus publicum est, a quo quinque liberorum incolumium pater excusatur: nec si per uim extortum munus fuerit, excusationem, quam habet ab aliis muneribus, auferet.
[同于《意见集第三卷》] 在城市中建造或修缮工程的监管是一项公共负担,拥有五个健在子女的父亲可免除此项负担;而且,即使该负担是通过暴力强加的,它也不会剥夺他免除其他负担的权利。
§50.4.4.1Deficientium facultatibus ad munera uel honores qui indicuntur excusatio non perpetua, sed temporalis est: nam si ex uoto honestis rationibus patrimonium incrementum acceperit, suo tempore, an idoneus sit aliquis ad ea, quae creatus fuerit, aestimabitur.
缺乏财产者对于所施加的负担或名誉职的免除并不是永久性的,而是暂时的:因为如果如其所愿,其家产通过正当手段获得了增加,那么在适当的时候,将评估某人是否适合担任他被任命的那些职务。
§50.4.4.2Inopes onera patrimonii ipsa non habendi necessitate non sustinent, corpori autem indicta obsequia soluunt.
贫民由于没有财产的必然性而不承担财产上的负担,但他们履行对人身施加的劳役。
§50.4.4.3Qui obnoxius muneribus suae ciuitatis fuit, nomen militiae defugiendi oneris municipalis gratia dedit: deteriorem causam rei publicae facere non potuit.
凡负有其本城负担之义务者,为了逃避市政负担而登记服兵役,他并不能使公家(共同体)的处境变得更糟。