[CALLISTRATUS libro primo de cognitionibus. ] §50.4.14.pronor municipalis est administratio rei publicae cum dignitatis gradu, siue cum sumptu siue sine erogatione contingens.
[卡里斯特拉特《审判论》第一卷] 市政荣誉是指伴随尊严等级的公共事务之管理,它的产生或伴随费用,或无需支出。
§50.4.14.1Munus aut publicum aut priuatum est.
义务分为公义务和私义务。
publicum munus dicitur, quod in administranda re publica cum sumptu sine titulo dignitatis subimus.
公义务是指在管理公共事务时,伴随费用但无尊严称号而承担的义务。
§50.4.14.2Uiarum munitiones, praediorum collationes non personae, sed locorum munera sunt.
筑路和土地摊派不是人的义务,而是土地(地方)的义务。
§50.4.14.3De honoribus siue muneribus gerendis cum quaeritur, in primis consideranda persona est eius, cui defertur honor siue muneris administratio: item origo natalium: facultates quoque an sufficere iniuncto muneri possint: item lex, secundum quam muneribus quisque fungi debeat.
当涉及担任荣誉或履行义务时,首先必须考虑被授予荣誉或义务管理权之人的个人状况;其次是其出生渊源;此外还包括其资力是否足以承担所施加的义务;以及各人应当据以履行义务的法律。
§50.4.14.4Plebeii filii familias periculo eius qui nominauerit tenebuntur, idque imperator noster Seuerus Augustus in haec uerba rescripsit: 'Si in numero plebeiorum filius tuus est, quamquam inuitus honores ex persona filii suscipere cogi non debeas, tamen resistere, quo minus patriae obsequatur periculo eius qui nominauit, iure patriae potestatis non potes'.
平民出身的家子应当由提名者的自担风险来约束,对此我们的皇帝塞维鲁·奥古斯都以如下措辞回复道:“如果你的儿子属于平民阶层,虽然你不应违背意愿而被强迫因你儿子的身份去承担荣誉,但是,你不能凭借家父权的法律,来阻止他在提名者自担风险的情况下服从其祖国。
§50.4.14.5Gerendorum honorum non promiscua facultas est, sed ordo certus huic rei adhibitus est.
” 担任荣誉职位的机会并非是随意的,而是对此适用了一定的顺序。
nam neque prius maiorem magistratum quisquam, nisi minorem susceperit, gerere potest, neque ab omni aetate, neque continuare quisque honores potest.
因为任何人如果不先担任较低级别的官职,就不能担任较高级别的政务官职;也不是在任何年龄都可以担任;任何人都不能连续担任荣誉职务。
§50.4.14.6Si alii non sint qui honores gerant, eosdem compellendos, qui gesserint, conplurimis constitutionibus cauetur.
如果没有其他人可以担任荣誉职位,许多宪令中规定,应当强迫那些曾经担任过的人再次担任。
diuus etiam Hadrianus de iterandis muneribus rescripsit in haec uerba: 'Illud consentio, ut, si alii non erunt idonei qui hoc munere fungantur, ex his, qui iam functi sunt, creentur'.
神君哈德良也曾就重复履行义务以如下措辞回复道:“我同意:如果没有其他合适的人来履行这一义务,应当从那些已经履行过的人中选任。 ”