[ULPIANUS libro tertio de officio proconsulis. ] §50.3.1.prDecuriones in albo ita scriptos esse oportet, ut lege municipali praecipitur: sed si lex cessat, tunc dignitates erunt spectandae, ut scribantur eo ordine, quo quisque eorum maximo honore in municipio functus est: puta qui duumuiratum gesserunt, si hic honor praecellat, et inter duumuirales antiquissimus quisque prior: deinde hi, qui secundo post duumuiratum honore in re publica functi sunt: post eos qui tertio et deinceps: mox hi qui nullo honore functi sunt, prout quisque eorum in ordinem uenit.
[乌尔比安,于《行省总督职责第三卷》] 参事会员应当按照自治市法律规定的方式登记在名册中。 但如果法律不作规定,则届时应当考量其资历与地位,以便使他们按照各自在自治市中所担任过的最高公职的顺序进行登记:例如,若此项公职为最高,则为曾任双领政官者,且在曾任双领政官者中,任职最久者优先;其次是那些在双领政官之后担任公共事务第二高公职者;在其后为担任第三高及以下公职者;随后是未曾担任任何公职者,按照他们各自加入参事会阶层的先后顺序登记。
§50.3.1.1In sententiis quoque dicendis idem ordo spectandus est, quem in albo scribendo diximus.
在发表意见时,也必须遵守我们在登记名册时所说的相同顺序。