[IDEM libro primo responsorum. ] §50.2.6.prSpurii decuriones fiunt: et ideo fieri poterit ex incesto quoque natus: non enim impedienda est dignitas eius qui nihil admisit.
[同前,于《解答集第一卷》] 庶子亦可成为十人阁成员;因此,因近亲相奸而出生者亦可成为成员;因为不应阻碍未犯下任何过失之人的尊荣。
§50.2.6.1Minores uiginti quinque annorum decuriones facti sportulas decurionum accipiunt: sed interim suffragium inter ceteros ferre non possunt.
未满二十五岁而被选为十人阁成员者,可领取十人阁成员的分配金;但在过渡期间,他们不得在其他人中间进行表决。
§50.2.6.2Decurio etiam suae ciuitatis uectigalia exercere prohibetur.
十人阁成员亦被禁止承包其所在城市的税收。
§50.2.6.3Qui iudicii publici quaestionem citra ueniam abolitionis deseruerunt, decurionum honore decorari non possunt, cum ex Turpilliano senatus consulto notentur ignominia ueluti calumniae causa iudicio publico damnati.
凡未经废止诉讼之许可而放弃公诉审理者,不得被授予十人阁成员之尊荣,因为根据《图尔皮利安元老院决议》,他们会被烙上污名,犹如因诬告而在公诉中被判有罪者。
§50.2.6.4Pater, qui filio decurione creato prouocauit, etsi praescriptione temporis exclusus fuerit, si quod gestum est non habuit ratum, muneribus ciuilibus pro filio non tenebitur.
父亲在其儿子被选为十人阁成员时提出申诉,即使他已因时效而被排除,但若他未对已作出的行为予以追认,则不必为儿子承担市政负担。
§50.2.6.5Priuilegiis cessantibus ceteris eorum causa potior habetur in sententiis ferendis, qui pluribus eodem tempore suffragiis iure decurionis decorati sunt.
在不存有其他特权的情况下,在发表意见时,那些同时以十人阁成员之权获得更多选票而授勋之人的地位应被优先考虑。
sed et qui plures liberos habet, in suo collegio primus sententiam rogatur ceterosque honoris ordine praecellit.
但是,拥有更多子女的人,在自己的团体中亦最先被询问意见,并在尊荣顺序上超越其他人。