[IDEM libro primo responsorum.
[同じく、解答集第1巻より。
] §50.2.6.prSpurii decuriones fiunt: et ideo fieri poterit ex incesto quoque natus: non enim impedienda est dignitas eius qui nihil admisit.
] 私生児も参事会員になることができる。 したがって、近親相姦によって生まれた者もまた[参事会員に]なることができるであろう。 何ら過ちを犯していない者の名誉が妨げられるべきではないからである。
§50.2.6.1Minores uiginti quinque annorum decuriones facti sportulas decurionum accipiunt: sed interim suffragium inter ceteros ferre non possunt.
25歳未満で参事会員にされた者たちは、参事会員の分配金を受け取る。 しかし、その間は、他の者たちに混じって投票を行うことはできない。
§50.2.6.2Decurio etiam suae ciuitatis uectigalia exercere prohibetur.
参事会員は、自らの都市の税の徴収を営むことも禁止される。
§50.2.6.3Qui iudicii publici quaestionem citra ueniam abolitionis deseruerunt, decurionum honore decorari non possunt, cum ex Turpilliano senatus consulto notentur ignominia ueluti calumniae causa iudicio publico damnati.
公訴の審問を、公訴取り消しの許しを得ることなく放棄した者たちは、参事会員の栄誉を授けられることができない。 なぜなら、彼らはトゥルピリアヌス元老院決議に基づき、あたかも誣告の廉で公訴において有罪判決を受けた者のように、不名誉を課されるからである。
§50.2.6.4Pater, qui filio decurione creato prouocauit, etsi praescriptione temporis exclusus fuerit, si quod gestum est non habuit ratum, muneribus ciuilibus pro filio non tenebitur.
息子が参事会員に選出されたことに対して不服申し立てをした父親は、たとえ時の経過によって[その申し立てを]遮断されたとしても、なされた行為を追認しなかったならば、息子のための市民的義務を負わされない。
§50.2.6.5Priuilegiis cessantibus ceteris eorum causa potior habetur in sententiis ferendis, qui pluribus eodem tempore suffragiis iure decurionis decorati sunt.
その他の特権が存しない場合、参事会員の権利として同時により多くの票を得て栄誉を授けられた者たちの立場が、意見を述べるに際して、より優先されるとみなされる。
sed et qui plures liberos habet, in suo collegio primus sententiam rogatur ceterosque honoris ordine praecellit.
しかしまた、より多くの子供を持つ者も、自らの団体において最初に意見を求められ、名誉の順位において他の者たちに勝る。