[IDEM libro tertio de officio proconsulis. ] §50.2.3.prGeneraliter id erit defendendum, ut qui clementiorem sententiam passus est ob hoc, quod ad tempus relegatur, boni consulere debeat humanitatis sententiae nec decurionatum recipiat.
[同上,于《行省执政官职责书第三卷》] 一般而言,应当主张的是:凡因被暂时放逐而获得较宽大判决之人,应当满足于这一宽大判决,而不应重新获得十人阁员之职。
§50.2.3.1Sed si quis ob falsam causam uel aliam de grauioribus non ad tempus sit relegatus, sed ad tempus ordine motus, in ea est causa, ut possit in ordinem redire.
但若有人因虚假指控或其他更严重的缘由,未被暂时放逐,而仅被暂时免除该阶层席位,则他处于能够重回该阶层的境遇之中。
imperator enim Antoninus edicto proposito statuit, ut cuicumque aut quacumque causa ad tempus ordine uel aduocationibus uel quo alio officio fuisset interdictum, completo tempore nihilo minus fungi honore uel officio possit.
因为安东尼努斯皇帝曾颁布告示规定:无论何人,或因何种缘由,被暂时禁止列席该阶层、担任辩护律师或履行其他任何职务,在期限届满后,依然可以担任该名誉职或职务。
et hoc recte: neque enim exaggeranda fuit sententia, quae modum interdictioni fecerat.
且此举甚妥:因为不应加重那已对禁令设定期限的判决。
§50.2.3.2Spurios posse in ordinem allegi nulla dubitatio est: sed si habeat competitorem legitime quaesitum, praeferri eum oportet, diui fratres Lolliano Auito Bithyniae praesidi rescripserunt.
庶出子(私生子)得被选入该阶层,此点毫无疑问:但若其有合法婚生的竞争者,则后者应当优先,神圣两兄弟皇帝曾对比提尼亚总督洛里亚努斯·阿维图斯作出了如此批复。
cessantibus uero his etiam spurii ad decurionatum et re et uita honesta recipientur: quod utique non sordi erit ordini, cum ex utilitate eius sit semper ordinem plenum habere.
但在无此等竞争者时,即便是庶出子,只要其具备端正的资产与操守,亦得被接纳为十人阁员:此举绝不会给该阶层带来耻辱,因为使该阶层始终保持满额符合其自身利益。
§50.2.3.3Eis, qui Iudaicam superstitionem sequuntur, diui Seuerus et Antoninus honores adipisci permiserunt, sed et necessitates eis imposuerunt, qui superstitionem eorum non laederent.
对于信奉犹太教(迷信)之人,神圣塞维鲁与安东尼努斯允许其获得名誉职位,但也向他们施加了不致损害其信仰的义务。