[IDEM libro septuagensimo septimo ad edictum. ] §50.17.161.prIn iure ciuili receptum est, quotiens per eum, cuius interest condicionem non impleri, fiat quo minus impleatur, perinde haberi, ac si impleta condicio fuisset.
[同前作者,著《告示注解》第七十七卷] 在市民法中,已确立如下规则:每当因对于条件不成就享有利益之人的原因,导致条件未能成就时,即应被视为如同条件已经成就一般。
quod ad libertatem et legata et ad heredum institutiones perducitur.
此规则亦适用于自由的释放、遗赠以及继承人的指定。
quibus exemplis stipulationes quoque committuntur, cum per promissorem factum esset, quo minus stipulator condicioni pareret.
根据这些先例,若因允诺人的原因,致使要约人未能满足条件时,问答契约亦同样发生效力。