[IDEM libro trigensimo nono digestorum. ] §50.16.98.prCum bisextum kalendis est, nihil refert, utrum priore an posteriore die quis natus sit, et deinceps sextum kalendas eius natalis dies est: nam id biduum pro uno die habetur.
[同上,《学说汇纂》第三十九卷] 当有闰日时,某人是出生在前一天还是后一天并不重要,此后,(三月一日的)前第六天就是他的生日:因为这两天被视为一天。
sed posterior dies intercalatur, non prior: ideo quo anno intercalatum non est sexto kalendas natus, cum bisextum kalendis est, priorem diem natalem habet.
但被插入的是后一天,而不是前一天:因此,在没有闰日的年份里,于前第六天出生的人,在有闰日时,以其前一天为生日。
§50.16.98.1Cato putat mensem intercalarem additicium esse: omnesque eius dies pro momento temporis obseruat extremoque diei mensis Februarii adtribuit Quintus Mucius.
卡托认为闰月是附加的,并把其中的所有日子仅视为时间的瞬间;而昆图斯·穆基乌斯则将其归于二月的最后一天。
§50.16.98.2Mensis autem intercalaris constat ex diebus uiginti octo.
此外,闰月由二十八天组成。