[PAULUS libro uicensimo primo ad edictum. ] §50.16.28.prAlienationis' uerbum etiam usucapionem continet: uix est enim, ut non uideatur alienare, qui patitur usucapi.
[保罗,告示注解第二十一卷] “转让”一词也包含时效取得。 因为,容许(财产)被时效取得的人,几乎不可能不被视为在进行转让。
eum quoque alienare dicitur, qui non utendo amisit seruitutes.
因不使用而失去役权的人,也被说是在进行转让。
qui occasione adquirendi non utitur, non intellegitur alienare: ueluti qui hereditatem omittit aut optionem intra certum tempus datam non amplectitur.
不利用取得机会的人,不被理解为在进行转让:例如放弃继承权的人,或者未在限定时间内接受所给予的选择权的人。
§50.16.28.1Oratio, quae neque coniunctionem neque disiunctionem habet, ex mente pronuntiantis uel disiuncta uel coniuncta accipitur.
既没有连接词也没有选择词的陈述,根据陈述者的意图,被视为选择性的或连接性的。