[IAUOLENUS libro secundo ex posterioribus Labeonis.
[雅沃勒努斯,选自《拉贝奥遗著抄略》第二卷。
] §50.16.242.prMalum nauis esse partem, artemonem autem non esse Labeo ait, quia pleraeque naues sine malo inutiles essent, ideoque pars nauis habetur: artemo autem magis adiectamento quam pars nauis est.
] 拉贝奥说,船桅是船的一部分,而小帆则不是,因为大多数船只若无船桅便无法使用,因此船桅被视为船的一部分;而小帆比起船的一部分,更像是一种附加物。
§50.16.242.1Inter 'proiectum' et 'immissum' hoc interesse ait Labeo, quod proiectum esset id quod ita proueheretur ut nusquam requiesceret, qualia maeniana et suggrundae essent: immissum autem, quod ita fieret, ut aliquo loco requiesceret, ueluti tigna trabes quae inmitteretur.
拉贝奥说,“悬出物”与“嵌入物”之间的区别在于:悬出物是指那样向前延伸以至于无处支撑的物体,如阳台和屋檐;而嵌入物则是指那样建造以至于在某处得到支撑的物体,例如被嵌入的小梁或大梁。
§50.16.242.2Plumbum, quod tegulis poneretur, aedificii esse ait Labeo: sed id, quod hypaethri tegendi causa poneretur, contra esse. '
拉贝奥说,用于固定瓦片的铅属于建筑物的一部分;但为了覆盖露天场所而设置的铅,则情况相反。
§50.16.242.3Uiduam' non solum eam, quae aliquando nupta fuisset, sed eam quoque mulierem, quae uirum non habuisset, appellari ait Labeo: quia uidua sic dicta est quasi uecors, uesanus, qui sine corde aut sanitate esset: similiter uiduam dictam esse sine duitate.
拉贝奥说,“无夫之女”不仅指曾经结过婚的女性,也指未曾有过丈夫的女性:因为“无夫之女”这一称呼,就像“无心者”或“狂乱者”是指没有心智或健康的人一样;同样地,“无夫之女”是指没有“双重性”的人。
§50.16.242.4Straturam loci alicuius ex tabulis factis, quae aestate tollerentur et hieme ponerentur, aedium esse ait Labeo, quoniam perpetui usus paratae essent: neque ad rem pertinere, quod interim tollerentur.
拉贝奥说,由木板制成的某处铺地物(夏天拆除,冬天铺设)属于房屋的一部分,因为它们是为永久使用而准备的;而期间被拆除这一事实并不影响这一性质。