[IDEM libro primo ad legem duodecim tabularum. ] §50.16.233.prSi caluitur': et moretur et frustretur.
[同上,《十二表法注解》第一卷] “caluitur”是指拖延和欺骗。
inde et calumniatores appellati sunt, quia per fraudem et frustrationem alios uexarent litibus: inde et cauillatio dicta est.
因此,那些通过欺诈和拖延而在诉讼中折磨他人的人也被称为“calumniatores”;由此,也产生了“cauillatio”这个词。
§50.16.233.1Post kalendas Ianuarias die tertio pro salute principis uota suscipiuntur. '
在一月朔日后的第三天,人们为皇帝的平安进行祈愿。
§50.16.233.2Telum' uolgo quidem id appellatur, quod ab arcu mittitur: sed non minus omne significatur, quod mittitur manu: ita sequitur, ut et lapis et lignum et ferrum hoc nomine contineatur: dictumque ab eo, quod in longinquum mittitur, Graeca uoce figuratum ἀπὸ τοῦ τηλοῦ.
“telum”通常确实是指从弓上射出的东西,但同样也指所有用手投掷的东西:因此,石头、木头和铁器都包含在这个名称中。 它之所以得名,是因为它被投掷到远处,源自希腊语词汇“ἀπὸ τοῦ τηλοῦ”。
et hanc significationem inuenire possumus et in Graeco nomine: nam quod nos telum appellamus, illi βέλος appellant ἀπὸ τοῦ βάλλεσθαι.
我们也可以在希腊语名称中发现这种含义:因为我们称为“telum”的东西,他们根据“βάλλεσθαι”称为“βέλος”。
admonet nos Xenophon, nam ita scribit: καὶ τὰ βέλη ὁμόσε ἐφέρετο, λόγχαι τοξεύματα σφενδόναι, πλεῖστοι δὲ καὶ λίθοι.
色诺芬提醒了我们,因为他是这样写的:“各种βέλη交织飞舞,有长枪、箭矢、石弹,还有极多的石头。
et id, quod ab arcu mittitur, apud Graecos quidem proprio nomine τόξευμα uocatur, apud nos autem communi nomine telum appellatur.
”而从弓上射出的东西,在希腊人那里用其专有名称称为“τόξευμα”,但在我们这里则用共同的名称称为“telum”。