[ULPIANUS libro undecimo ad edictum. ] §50.16.19.prLabeo libro primo praetoris urbani definit, quod quaedam 'agantur', quaedam 'gerantur', quaedam 'contrahantur': et actum quidem generale uerbum esse, siue uerbis siue re quid agatur, ut in stipulatione uel numeratione: contractum autem ultro citroque obligationem, quod Graeci συνάλλαγμα uocant, ueluti emptionem uenditionem, locationem conductionem, societatem: gestum rem significare sine uerbis factam.
[乌尔比安,告示注解第十一卷] 拉贝奥在《城市裁判官》第一卷中定义道:有些事务是“被做的”,有些是“被经营的”,有些是“被缔结的”。 确实,“所做之事”是一个通用的词汇,无论某事是通过言词还是通过交付实物而做,例如在口头协定或数付货币中;然而,“所缔结之事”是双方相互的义务,希腊人称之为西纳拉格马,例如买卖、租赁、合伙;另一方面,“所经营之事”意味着不通过言词而做成的事务。