[ULPIANUS libro uicensimo quinto ad Sabinum. ] §50.16.167.pr'Carbonum' appellatione materiam non contineri: sed an 'lignorum'? et fortassis quis dicet nec lignorum: non enim lignorum gratia habuit.
[乌尔比安,载于《论萨宾》第二十五卷] “木炭”这一名称不包含木材;但是否包含在“薪柴”之中呢? 也许有人会说,甚至也不包含在薪柴之中,因为他并非为了当作薪柴而拥有它。
sed et titiones et alia ligna cocta ne fumum faciant utrum ligno an carboni an suo generi adnumerabimus? et magis est, ut proprium genus habeatur.
但是,对于半燃的木柴以及为了不产生烟雾而经过烘烤的其他木头,我们应当将它们归入薪柴、木炭,还是它们特有的类别呢? 比较妥当的是,它们应当被视为一个独立的类别。
sulpurata quoque de ligno aeque eandem habebunt definitionem.
用木头制作的涂硫磺木条也将同样具有相同的定义。
ad faces quoque parata non erunt lignorum appellatione comprehensa, nisi haec fuit uoluntas.
准备用于火把的木料也将不包含在“薪柴”的名称中,除非这符合当事人的意愿。
idem et de nucleis oliuarum, sed et de balanis est, uel si qui alii nuclei.
对于橄榄核,以及橡子,或者其他任何果核,情况也是一样。
de pinu autem integri strobili ligni appellatione continebuntur.
但至于松树,完整的松果将包含在“薪柴”的名称中。