[PAULUS libro septimo ad edictum. ] §50.16.14.prLabeo et Sabinus existimant, si uestimentum scissum reddatur uel res corrupta reddita sit, ueluti scyphi collisi aut tabula rasa pictura, uideri rem 'abesse', quoniam earum rerum pretium non in substantia, sed in arte sit positum.
[保罗,告示注解第七卷] 拉贝奥和萨宾纳斯认为,如果衣服在被撕裂的状态下被返还,或者物在受损的状态下被返还(例如被砸扁的杯子,或者画作被刮掉的画板),该物即被视为“缺损”,因为这些物的价值不在于材质,而在于工艺。
item si dominus rem, quae furto sibi aberat, ignorans emerit, recte dicitur res abesse, etiamsi postea id ita esse scierit, quia uidetur res ei abesse, cui pretium abest. '
同样地,如果所有人不知情地购买了因盗窃而从自己身边缺损的物,即使他事后知道了这一事实,该物仍被正确地称为缺损,因为对于失去价款的人来说,物也被视为缺损。
§50.16.14.1Rem amisisse' uidetur, qui aduersus nullum eius persequendae actionem habet.
至于“失去物”,则被认为是指对于任何人都无权提起追索该物之诉的人。