[ULPIANUS libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. ] §50.16.135.prQuaeret aliquis si portentosum uel monstrosum uel debilem mulier ediderit uel qualem uisu uel uagitu nouum, non humanae figurae, sed alterius, magis animalis quam hominis, partum, an, quia enixa est, prodesse ei debeat? et magis est, ut haec quoque parentibus prosint: nec enim est quod eis imputetur, quae qualiter potuerunt, statutis obtemperauerunt, neque id quod fataliter accessit, matri damnum iniungere debet.
[乌尔比安,著《论尤里乌斯与巴比乌斯法》第四卷] 有人可能会问,如果一个妇女产下了一个畸形的、或怪物般的、或残疾的,或者在外观或啼哭上异样的、不具人类形体而是具有另一种更像动物而非人类的产物,是否因为她已经生产,这应当对她有利? 而更妥当的是,这些也应当对父母有利:因为没有理由归咎于他们,她们已在自己力所能及的范围内遵守了法律的规定,且因命运而发生的事情,不应对母亲强加损失。