[IDEM libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. ] §50.16.131.prAliud 'fraus' est, aliud 'poena': fraus enim sine poena esse potest, poena sine fraude esse non potest.
[同上,著《论尤里乌斯与巴比乌斯法》第三卷] “违法行为”是一回事,“刑罚”是另一回事:因为违法行为可以没有刑罚而存在,但刑罚不能没有违法行为而存在。
poena est noxae uindicta, fraus et ipsa noxa dicitur et quasi poenae quaedam praeparatio.
刑罚是对侵害的惩罚,而违法行为本身也被称为侵害,且可以说是刑罚的一种准备。
§50.16.131.1Inter 'multam' autem et 'poenam' multum interest, cum poena generale sit nomen omnium delictorum coercitio, multa specialis peccati, cuius animaduersio hodie pecuniaria est: poena autem non tantum pecuniaria, uerum capitis et existimationis irrogari solet.
然而,“罚金”与“刑罚”之间有很大区别,因为刑罚是针对所有不法行为进行制裁的通称,而罚金则是针对特定过失的,其制裁在今天通常是金钱性的:然而刑罚不仅通常科处金钱,还科处生命或名誉。
et multa quidem ex arbitrio eius uenit, qui multam dicit: poena non irrogatur, nisi quae quaque lege uel quo alio iure specialiter huic delicto imposita est: quin immo multa ibi dicitur, ubi specialis poena non est imposita.
此外,罚金确实源于宣布罚金之人的裁量;而刑罚非经各法律或其他法律渊源特别针对该不法行为所规定,不得科处:甚至可以说,在未规定特别刑罚的地方,才宣布罚金。
item multam is dicere potest, cui iudicatio data est: magistratus solos et praesides prouinciarum posse multam dicere mandatis permissum est.
同样,只有被授予裁判权的人才能宣布罚金:上谕中仅允许政务官和行省总督有权宣布罚金。
poenam autem unusquisque inrogare potest, cui huius criminis siue delicti exsecutio competit.
而只要对该罪行或不法行为享有起诉权的人,任何人都可以科处刑罚。