[IDEM libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. ]
[同著者、同『ユリウス・パピウス法注解』第三巻] 「違法行為」と「刑罰」とは別のものである。
§50.16.131.prAliud 'fraus' est, aliud 'poena': fraus enim sine poena esse potest, poena sine fraude esse non potest.
すなわち、違法行為は刑罰を伴わずに存在しうるが、刑罰は違法行為を伴わずに存在しえない。
poena est noxae uindicta, fraus et ipsa noxa dicitur et quasi poenae quaedam praeparatio.
刑罰とは害に対する復讐であり、違法行為それ自体も害と呼ばれ、いわば刑罰の一種の準備段階である。
§50.16.131.1Inter 'multam' autem et 'poenam' multum interest, cum poena generale sit nomen omnium delictorum coercitio, multa specialis peccati, cuius animaduersio hodie pecuniaria est: poena autem non tantum pecuniaria, uerum capitis et existimationis irrogari solet.
また、「過料」と「刑罰」の間には大きな違いがある。 というのも、刑罰はすべての非行の抑制を意味する一般的な名称であるのに対し、過料は特定の過失に対するものであり、その制裁は今日では金銭的なものである。 これに対して刑罰は、金銭的なものだけでなく、生命や名誉に対しても科されるのが通例である。
et multa quidem ex arbitrio eius uenit, qui multam dicit: poena non irrogatur, nisi quae quaque lege uel quo alio iure specialiter huic delicto imposita est: quin immo multa ibi dicitur, ubi specialis poena non est imposita.
そして、過料は確かにそれを科す者の裁量から生じるが、刑罰は、個々の法律またはその他の法源によってその非行に対して特に定められたものでなければ科されない。 それどころか、特定の刑罰が定められていない場合に過料が科されるのである。
item multam is dicere potest, cui iudicatio data est: magistratus solos et praesides prouinciarum posse multam dicere mandatis permissum est.
同様に、過料を科すことができるのは、裁判権を与えられた者である。 すなわち、政務官たちと属州総督たちだけが過料を科すことができると、訓令によって認められている。
poenam autem unusquisque inrogare potest, cui huius criminis siue delicti exsecutio competit.
これに対して刑罰は、その犯罪または非行の訴追権を有する者であれば、誰でも科すことができる。