[IDEM libro uicensimo sexto ad Quintum Mucium. ] §50.16.123.prUerbum 'erit' interdum etiam praeteritum nec solum futurum tempus demonstrat.
[同上,《评昆图斯·穆基乌斯》第二十六卷] “erit”这个词有时不仅指未来,还指过去的时间。
quod est nobis necessarium scire et cum codicilli ita confirmati testamento fuerint: 'quod in codicillis scriptum erit', utrumne futuri temporis demonstratio fiat an etiam praeteriti, si ante scriptos codicillos quis relinquat.
我们有必要了解这一点,特别是当遗赠副书在遗嘱中被如此确认时:“在遗赠副书中所写明的内容”,即如果某人留下了在此之前已经写好的遗赠副书,那么这里所指的是未来时间,还是也包括过去时间。
quod quidem ex uoluntate scribentis interpretandum est.
这确实必须根据书写者的意图来进行解释。
quemadmodum autem hoc uerbum 'est' non solum praesens, sed et praeteritum tempus significat, ita et hoc uerbum 'erit' non solum futurum, sed interdum etiam praeteritum tempus demonstrat.
正如“est”这个词不仅表示现在,也表示过去的时间一样,“erit”这个词不仅指示未来,有时也指示过去的时间。
nam cum dicimus 'Lucius Titius solutus est ab obligatione', et praeteritum et praesens significamus: sicut hoc 'Lucius Titius alligatus est'.
因为当我们说“卢基乌斯·蒂蒂乌斯已被免除债务”时,我们同时指涉了过去和现在:正如“卢基乌斯·蒂蒂乌斯已被债务约束”这一说法一样。
et idem fit, cum ita loquimur 'Troia capta est': non enim ad praesentis facti demonstrationem refertur is sermo, sed ad praeteritum.
当我们这样说“特洛伊已被攻陷”时,情况也是如此:因为这一表述并非指涉现在的事实,而是指涉过去。