[IDEM libro uicensimo sexto ad Quintum Mucium. ]
[同じ著者、『クィントゥス・ムキウス註釈』第二十六巻] 「erit」という言葉は、時には未来だけでなく過去の時制をも示す。
§50.16.123.prUerbum 'erit' interdum etiam praeteritum nec solum futurum tempus demonstrat. quod est nobis necessarium scire et cum codicilli ita confirmati testamento fuerint: 'quod in codicillis scriptum erit', utrumne futuri temporis demonstratio fiat an etiam praeteriti, si ante scriptos codicillos quis relinquat.
このことを私たちは知る必要があり、また遺言補足書が遺言において「遺言補足書に書かれるであろうこと」と確認されている場合にも、もし誰かがその確認の前に書かれた遺言補足書を遺しているならば、未来の時制が示されているのか、それとも過去の時制も示されているのかを知る必要がある。
quod quidem ex uoluntate scribentis interpretandum est.
そしてこのことは、確かに書いた者の意図に基づいて解釈されなければならない。
quemadmodum autem hoc uerbum 'est' non solum praesens, sed et praeteritum tempus significat, ita et hoc uerbum 'erit' non solum futurum, sed interdum etiam praeteritum tempus demonstrat.
そして、「est」という言葉が現在だけでなく過去の時制をも意味するのと同様に、「erit」という言葉も未来だけでなく、時には過去の時制をも示すのである。
nam cum dicimus 'Lucius Titius solutus est ab obligatione', et praeteritum et praesens significamus: sicut hoc 'Lucius Titius alligatus est'.
なぜなら、「ルキウス・ティティウスは債務から解放されている」と言うとき、私たちは過去と現在の双方を意味しているからである。 それは「ルキウス・ティティウスは拘束されている」という場合と同様である。
et idem fit, cum ita loquimur 'Troia capta est': non enim ad praesentis facti demonstrationem refertur is sermo, sed ad praeteritum.
そして、「トロイアは陥落した」と私たちが語るときにも同じことが起こる。 というのも、その言葉は現在の事実の提示に向けられているのではなく、過去に向けられているからである。